# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 388.2.1-22

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 388.2.1 to 388.2.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/388.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/388.2.1

i. De solis eleemosynis mentio fit in ultimo judicio. Lectio ista, fratres, quam modo audivimus de sancto Evangelio, ad eleemosynas faciendas nos hortatur: et sic hortatur, ut in judicio suo Dominus has solas factas imputet dextris, has solas non factas imputet sinistris (Matth. xxv, 31, 46) (c).Non quo caetera facta hominum vel bona vel mala non veniant in judicium; scriptum est enim, omnia ventura ad judicium (Ecc/e. XII, 44): et tamen non elegit Dominus noster Jesus Christus, praenuntians nobis judicium suum venturum; non elegit unde nos admoneret, nisi solas eleemosynas. Numquid dextris non erit dicendum: Quia caste vixistis, quia res nlicnas non rapuistis, quia fidem meam usque ad sanguinem confessi estis? Omnia enim facta ista bona necesse est honorari in judicio Jesu Christi. Rursus putatis non esse dicendum sinistris: Quia fuistis impudici, quia fornicati estis, quia res alienas rapuistis, quia superbia vestra et malis moribus nomen mcum blasphemari fecistis, et caetera quæque enumerat? Tacet tamen Dominus noster, prænuntians nobis judicium suum, omnia caetera recta facta justorum, et solas eleemosynas commemorare dignatus est. Tacuit omnia mala facta iniquorum, et solam sterilitatem eleemosynae increpandam esse judicavit, nonnisi ad nos commonendos. Quare boc? Quia omnia crimina eleemosynis redimuntur. Ideo illam laudavit fecunditatem, istam culpavit et damnavit ariditatem. Eleemosyna pro gravioribus peccatis non prosunt, nisi mores mutentur. Nemo hic sine peccato. Sed quod audistis, omnia male facta elecmosynis redimi, nolite sic intelligere, ut intelligunt quidam perversi. Eleemosynæ enim possunt tibi prodesse ad delenda peccata praeterita, si mores mutaveris. Si autem in eisdem malis perseveras, eleemosynis tuis non corrumpis judicem. Ego dico propter illa scelera et crimina, quae omnes modo debent, qui accipiunt corpus Christi et sanguinem. Caetcrum non me latet, vitam istam mortalem et in carne corruptibili constitutam, sine peccatis esse non posse: sed illa quotidiana et levia habent etiam sua lavacra quotidiana.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
