# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 389.2.56-84

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 389.2.56 to 389.2.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/389.2.56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/389.2.56

Si enim accipiat iste pauper libertatem respondendi tibi * si forte senserit te superbientem super se, et dicat tibi, Unde superbis? unde extolleris, quia dedisti mihi? Quid mihi dedisti? Panem. Hunc panem si in domo tua poneres et contemneres, iret in aeruginem, ex ærugine in putredinem, ex putredine in terram, terra reverteretur in terram. Et tu quidem porrectæ manui meae ut acciperet, porrexisti manum tuam ut dares. Memento unde fuerit facta manus tua, et unde in meam apposuisti: terram, de terra, in terram. Deinde quid facio de pane tuo? Comcdo, molestiam ramis compesco: beneficium accipio; non sum ingratus. Veruntamen tu cogita quid te Dominus ipse Salvator commonuerit: quia omne quod in os intrat, in vcntrem cadit, et in secessum emittitur (Matth. xv, 17). Rursusque apostolus Paulus quid tibi dixerit: Esca ventri, et venter escis; Detis autem et hunc et eas evacuabit (l Cor. VI, 13). Panis ergo, ut dixi, terra, de terra, in terram; ut fulciatur terra, et reficiatur terra. Quid dedisti cogitas, quid accepturus es nou cogitas. Vide ergo ne plus tibi praestem accipiendo, quam tu mihi dando. Si enim non esset qui a te acciperet, non erogares terram, et non acciperes coelum. Pulso ad januam tuam, et audis me, jubcs mihi porrigi unde fames mea sustentetur, et ab hac molestia quam mihi ingerit, compescatur. Bene fecisti. Au dire me pulsantem noli, si audes. Si rogaturus uon es, contemne rogantem. Contemne me, si nihil petis ab eo qui fecit et me et te. Si autem petiturus es illud quod mibi das; quia me exaudisti, tibi præstas ut exaudiaris. Age illi gratias, qui rem tam pretiosam tam vili pretio tc facit emere. Das quod in tempore perit: accipis quod manet in æternum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
