Latin
Sermon 392
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 392.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Mulier curvata symbolum generis humani. Apostolum audivimus nobis dicentem, Legatione fungimur pro Christo, exhortantes reconcitiari Deo (IJ Cor. v, 20). Non exhortaretur ut reconciliaremur, nisi inimici fuissemus. Ergo erat totus mundus inimicus Salvatori, amicUs captivatori: hoc est, inimicus Deo, amicus diabolo. Et totum genus humanum, tanquam ista muller, curvatum erat ad terram. Jam intelligens quidam inimicos istos, clamat adversus eos, et dicit Deo: Curvaverunt animam meam (Ptal. LVI, 7). Diabolus et angeli ejus animas hominum curvaverunt ad terras, id est, ut pronae in ea quae temporalia sunt et terrena, superna non quærerent. Nam utique hoc dicit Dominus de muliere ista, quam alligaverat satanas ecce decem et octo annis: et jam oportebat eam solvi a vinculo suo, et solvi in die sabbati. Calumniabantur autem erigenti, qui, nisi curvi (Luc. XIII. 11-16)? Quandoquidem et ipsa quæ Deas præceperat non intelligentes, terreno corde intuebantur. Sacramentum enim Baptismi' carnaliter celebrabant, spiritualiter non videbam.