Latin
Sermon 392
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 392.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Pœnitentia iia qui a castitatis pro. podto lapsi sunt amplectenda. Publica pœnitentia Theodosii pænitentia. Audite me, fideles, id est baptizati. Quare moriemini jam renati? Quando baptizati per vias tortuosas et lubricas et immundas itis, racscitis quia peritis? Peritis, filii mei, credite. Non vukis credere? Quid vobis facio? Qui fideles estis, et auditis me, si forto talia commisistis, nolitc addere; et ut vobis Deus ignoscat, orate. Si non potuistis habere, vel noluistis, pudicitiam conjugalem seu continentiam, et deviastis a proposito vel vinculi conjugalis vel devotae continentiæ 1, sit in vobis dolor et humilitas poenitentiæ. Apertius dico: nemo dicat, Non intellexi. Qui post uxores vestras vos illicito concubitu maculastis, si præter uxores vestras cum aliqua concubuistis; agite poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia, ut oret pro vobis Ecclesia. Nemo sibi dicat, Occulte ago, apud Deum ago: novit Deus qui mihi ignoscat, quia in corde meo ago. Ergo sine causa dictum est, Quæ solveritis in terra, soluta erunt in cœlo (Matth. XVIII, 18)? Ergo sine causa sunt cla- Tes datæ Ecclesiae Dei? frustramus Evangelium,. frustramus verba Christi? Promittimus vobis quod ille negat? Nonne vos dccipimus? Job dicit, Si erubui in conspectu populi confiteri peccata mea (Job XXXI, 33). Talis justus, thesauri divini obryzum, tali camino probatus ista dicit; ct resistit mihi filius pesti. tentiæ, et erubescit genu figere sub benedictione Dei superba cervix, mens tortuosa? Fortassis, imo quod non dubitatur, propterea Deus voluit ut Theodosius imperator ageret poenitentiam publicam in conspectu populi, maxime quia peccatum ejus celari non potuit; et erubescit senator, quod non erubuit imperator? Erubescit, nee senator, sed tantum curialis, quod non erubuit imperator? Erubescit plebeius sive negotiator, quod non erubuit imperator? Quæ ista superbia est? Nonne sola sufficeret gehennæ, etiamsi Adulterium nullum esset?