# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 392.4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 392. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/392.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/392.4

CAPUT IV. — A. Christianos mulieres quomodo zelare debeant viros suos. Postremo, fratres mei, audiunt lue viri, audiunt me feminae, quid ad me irascimini? Utinam faciatis quod scriptum est, Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Timere debeo, ne contingat mihi quod contigit apostolo Paulo, quod modo cum legeretur, si intenti fuistis, audistis: Ergo inimicus factus sum vobis verum prædicans (Galal. IV, 16)? Et si ita est, fiat. Si necesse est ut inimicus sim vobis, jnelius vobis opto esse, quam justitiæ. Commendo vos custodiendos etiam uxoribus vestris. Filiæ meae sunt, sicut et vos filii mei estis. Audiant me: zclent viros suos; non sibi servent vanam gloriam, qua solent a maritis impudicis matronæ laudari, quia impudicitiam virorum suorum aequo animo ferunt. Nolo talem.patientiam habeant christianae mulieres: prorsus zelent viros suos; non propter carnom suam, sed propter animas illorum. Omnino ego moneo, ego praecipio, ogo jubco: episcopus jubet, Christus in mc jubet. Novit ille in cujus conspectu ardet cor meum. Ego, inquam, jubeo. Nolite viros vestros permittere fornicari. Interpellate contra illos Ecclesiam. Non dico, judices publicos, non proconsulem, non vicarium, non comitem, non imperatorem; sed Cbristum. In cæteris omnibus ancillae estote virorum vestrorum, subditæ ad obsequium. Nulla sit ia vobis protervitas, nulla superbia, non contumeliosa cervix, non aliqua inobedientia: prorsus tanquam ancillæ servite. Sed ubi ventum fuerit ad illud negotium, uhi vos bcatus Apostolus aequavit, dicens, Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro; subintulit, Uxor non habet potestatem corporis sui, aed vir. Quid te extollis? Audi quod sequitur: Similiter et vir noa habet corporis sui potestatem, sed mulier ( I Cor. VII, 3, 4). Ubi ad hoc ventum fuerit, clamate pro re vestra. Aurum tuum vendit maritus pro necessitate sua: ferto, femina; forto, ancilla; noli litigare, noli contradicere. Contemptus auri tui, dilectio est viri tui. Si villam tuam pro necessitate sua vendat, quae est et tua (non enim potest esse ipsius, quæ non sit tua, si est charitas in te, quæ debet esse in uxore), ferto paticuter; et si dubitat, tu offer: contemno omnia propter amorem viri tui. Sed castum opta, pro castitate litiga. Patienter pereat villa tua, non anima ipsius te patienta pereat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
