# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 392.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, Sermon 392. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/392.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/392.6

CAPUT VI. —6. Poenitentes mutentur. Catechumeni imitentur bonos de Ecclesia. Poenitentibus dico: quid est quod agitis? Scitote, nihil agitis. Quid prodest quia humiliamini, si non mutamini? Catechumeuis dico: exardescite voluntate ad percipiendam gratiam. Sed eligite vobis in Ecclesia Dei quos imitemini. Si non inveneritis: heumihi, Deus meus! quid cst quod dico, Si non inveneritis? Ergo in populo fidelium noh est quem inveniatis? Per tot annos, tol homines sine causa baptizavimus, si non ibi sunt qui servent quod acceperunt, qui custodiant quod audierunt. Absit a me ut hoc credam. Melius non vobis essem episcopus, si hoc ita est. Sed spero esse, credo esse. Inde est autcm misera conditio mea, quia plerumquc cogor adulteros nosse, castos nosse non possum. In occulto est unde gaudeam, in publico est unde torquear. Ergo desiderate gratiam Dei, eligite quos imitemini, cum quibus vivatis, et cum quibus colloquia dulcia cbaritatis habeatis. Nolite admitteresusurraliones malas. Corrumpunt mores bonos collozuia mala (I Cor. xv, 35). Vivite sicutspicse inter zizania: ferte tribulationes hujus saeculi, sicut grana in area. Veniet ventilator: nemo sit passim isto tempore separator.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
