Latin
393.1 to 393.26
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 393.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Pænitentia non vera, si non vita mutatur. Poenitentia in extremis quam incerta. Pœnitentes, poenitentes, poenitentes (si tamen estis poenitentes, et non estis irridentes), mutale vitam, reconciliamini Deo. Et vos enim cum catena pascitis. Qua, inquis, catena? Qua ligaveritis in terra, erunt ligata eI in cœlo (Matth. xviii, 18). Audis ligaturam, et Deo putas facere imposturam? Pœnitentiam agis, genu figis, et rides, ct subsannas patientiam Dei? Si poenitenses, poeniteat te: si non pœnitet, poenitens non es. Si ergo poenitet, cur facis quod male fecisti? Si fecisse poenitet, noli facere. Si adhuc lacis, corte non es poenitens. Equidem, charissimi, ægrotant homines, mittunt ad ecclesiam, vel portantur ad ecclesiam, et baptizantur, ct renovantur, et fclices binc erunt. Sed non ipsa est causa poenitentiae. Qui nondum accepit Baptismum, nondum violavit Sacramentum: qui autem violavit Sacramentum male et perdite vivendo, et ideo remotus est ab altari, ne judicium sibi manducet et bibat; mutet vitam, corrigat se, et reconcilietur, cum vivit, dum sanas est. Exspedat etiam ipse tunc reconciliari, quando incipit mori? Experti sumus multos exspirasse, exspectantes reconciliari. Deinde etiam dico in conspectu Dei, timori vestro, timorem meum. Qui autem non timet, timentem me contemnit, sed malo suo. Audi ergo. Certus sum quia homo baptizatus, si vitam, non audeo dicere sine peccato, quis enim sine peccato? sed vitam sine crimine duxerit, et talia peccata habuerit, quæ quotidie dimittuntur in oratione dicenti, Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12 ); quando diem finierit, vitam non finit, scd transit de vita In vitam, de laboriosa ad quietam, de misera ad beatam: sive iste voluntate sua currat ad Baptismum, sive in periculo constitutus baptizetur, et exeat de hac vita, ad Dominum vadit, ad requiem vadit.