# Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 393.46-75

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, 393.46 to 393.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/393.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-v-sermones-dubii/393.46

Ecce quam levia dixi. Omnia tamen gravia1 et pestifera. Et aliud dico: non solum post poenitentiam, ab istis vitiis se homoservare debet, sed et ante poenitentiam, dum sanus est; quia si ad ultimum vitae steterit, nescit si ipsam pœnitentiam accipere ac Deo et sacerdoti peccata sua confiteri poterit. Ecce quare dixi, quia et ante poenitentiam bene vivendum est, et post pœnitentiam melius). Quod dico attendite: debeo illud planius exponere, ne me aliquis male intelligat. Numquid dico, Damnabitur? Non dico. Sed nec dico etiam, Liberabitur. Et quid dicis mihi? Nescio: non presumo, non promitto; nescio. Vis tc de dubio liberare? vis quod incertum est cvaderc? Age pœnitentiam, dum sanus es. Si enim agis veram poenitenliam, dum sanus es, et invenerit te novissimus dies, curre ut reconcilieris: si sic agis, securus es. Quare securus es? Quia egisti poenitentiam eo tempore, quo et peccare potuisti. Si autem tunc vis agere pænitentiam ipsam, quando jam peccare non potes; peccala te dimiserunt, non tu illa. Sed unde scis, inquis, ne forte Deus dimittat mihi? Verum dicis. Unde, nescio. Illud scio, hoc nescio. Nam ideo tibi do pœnitentiam, quia nescio. Nam si scirem tibi nihil prodesse, non tibi darem. Item si scirem libi prodesse, non te admonerem, non te terrerem. Duæ res sunt. aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur: quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo dimitte incertum, tene certum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013f/stoa0040.stoa013f.opp-lat1.xml.
