Latin
Ad juvenes (c)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Luxuriantium verba. Mollitiem sequitur crudelitas. Hinc ille nascitur sermo hominum in flagitia diffluentium, et inde in scelera crudescentum): Dixerunt enim cogitantes apud se nort recte, Exignum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus ait reversus ub inferis, Et paulo post: Venite ergo, fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos impleamus; et cætera, quæ in eodem loco attexuntur gestientis verba luxuria; ,hominum de vila æterna desperantium, et spem suam tanquam in arena torrentis, ita in temporali carnis corruptione ponentium. Ex hac autem immoderatione libidinum et putrentium vermibus flagitiorum, videte in qua; facinora et in quam immania scelera prosilitur. Exhausti enim atque subversi immoderatorum delictorum turpium corruptelis, dum severitatem veritatis sibi contradicentis oderunt, Opprimamus ergo, inquiunt, pauperem justum, et non parcamus vidæ, nec senes revereamur canos multi temporis. Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ; quod infirmum est enim, inutile invenitur. Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Talia de Domino nostro Jcsu Christo Judæorum impietas cogitavit. Quod manifestius in verbis consequentibus invenitur: post paulo enim dicunt, Promittit scientiam Dei se habere. et Filium Dei se nominat. Deinde rursus paulo post dicunt. : Contumelia et lormento interrogemus itlum, ut sciamus reverentiam illius. Morte turpissima condemnemus eum; erit enim respectus ex sermonibus illius. Sed attendite quam de illis sententiam ferat Spiritus sanctus, quando statim subjungit: Hæc cogitaverunt, et erraverunt; excæcavit enim illos malitia illorum (Sap. II). Omnia igitur horrenda facinora, quæ timentur in sceleratis hominibus, videte de qua labe consurgant. Quid cnim mollius quam illa luxuria? quid durius quam ista crudelitas? Jamdudum dicebant, Fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter; et non prætereat nos flos temporis, ct ubique relinquamus signa lætitiæ: nunc dicunt, Opprimamus pauperem, non parcamus viduæ, nec revertamur senem. Circumveniamus justum, contumelia et tormento interrogemus eum, morte turpissima condemnemus eum Vinum sequitur luror, unguenta tormenta, sanguis rosas, ira lætitiam. A talibus ligatus, cæsus, interfectus est Dominus. Quis de coronis florentibus cruenta vincula formidaret? Quis de suavibus poculis dolorcs sævissimos prævideret? Quis de mollibus pratis tam dirum crucis lignum prænosceret? Et tamen nulla ætas in illa luxuria, nisi juventus, flori temporis comparata est. Sic enim dixerunt: Utamur creatura tanquam in juventule celeriter.