Latin
5.1 to 5.19
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II 5.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Catechumeni signo crucis et sacramentis variis ad Baptismum pra parantur. Renuntiationis professio. Dum per sacratissimum crucis signum vos suscepit in utero sancia mater Ecclesia, qu. e sicut et fratres vestros cum summa lætitia spiritualiter pariet, nova proles futura tantæ matris, quousque per lavacrum sanctum regeneratos veræ luci restituat, congruis alimentis eos quos portat pascat in utero, et ad diem partus sui lætos laeta perducat: quoniam non tenetur hac senlentia Eva; ,quæ in tristitia et gemitu parit filios (Gen. III, 16) nec ipsos gaudentes, sed potius flentes Ilac solvit quod illa ligaverat, ut prolem quam per inobedientiam sui morti donavit, hæc per obedientiam restituat vitæ. Omnia sacramenta quæ acta sunt et aguntur in vobis per ministerium servorum Dci. exexorcismis, orationibus, canticis spiritualibus, insufflationibus, cilicio, inclinatione cervicum, humilitate podum, pavor ipse omni securitate appetendus; hæc omnia, ut dixi, escæ sunt, quae vos reficiunt in utero, ut renatos ex Baptismo hilares vos mater exhibeat Christo. Accepistis et Symbolum, protectionem parturientis contra venena serpentis. In Apocalypsi Joannis apostoli scriptum est hoc, quod staret draco in conspectu mulieris quæ paritura erat, ut cum peperisset, natum ejus comederet (Apoc. XII, 4). Draconem diabolum esse, nullus vestrum ignorat. Mulierem illam virginem Mariam significasse, quæ caput nostrum inlegra integrum peperit, quæ etium ipsa figuram in se sanctæ Ecclesia; demonstravit: ut quomodo lilium pa I. ielts virgo permansit, ita et h:rc omni tempore membra ejus pariat, virginitatem non amittat. Ipsas sententias sacratissimi Symboli adjuvante Domino exponendas suscepimus, ut quid singulæ contineant, vestris sensibus intimemus. Parata sunt corda vestra, quia exclusus est inimicus de cordibus vestris. Mundata est domus, non remaneat inanis; ne cum vacuam desertor iuvenerit, adducat secum alios septeni nequiores se, et efficiantur hominis illius postenora, ut Evangelium loquitur, pejora prioribus (Luc.