# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II 5.129-155

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, 5.129 to 5.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.129

Quid autem concessum sit fidelissimo famulo Dei Moysi, ne lam magnum ejus desiderium in omnibus frustraretur, debet nosse Charitas vestra. Dictum est illi a Domino, sicut eadem Scriptura narrat: Vade, ascende super petram in Horeb, et sta ibi; et transiet claritas mea ante te, et posteriora mea videbis: facies autem mea non videbitur tibi (Num. XII, 8, et Exod. XXXIII, 13-23). Ne forte subrepat perversus intellectus, aut hæreticus sensus, et putet quis Deum esse corporeum, vigilet pia fides et catholica doctrina. Mysticis enim liguris loquitur divina Scriptura, servans rebus tempara, quibus recognitis muiifesta cxerccat veritate: quoniam nec hoc vacat a mysterio, quod in monte Horeb super petram jussus est ascendere Moyses, et stare. Ipsa est illa petra, quæ percussa produxit aquas populo sitienti (Exod. XVII, 6): de qua dicit sanctus David, Disrupit petram, et fluxerunt aquæ (Psal. LXXVII, 20). Apostolus autem exponens hoc ait: Patres nostri escam spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. x, 4 et 5). Ipsa suut illa posteriora Dei, Christus Dei. Iloc vidit Moyses prophetando, quod Paulus exponit dicendo: Cum venit, inquit, plenitudo temporis, nusit Deus Filium suum factum ex muliere (Galat. iv, 4). Mulierem hic ponit, consuetudinem servans locutionis hebrææ, quæ omnes feminas mulieres appellat. Nam scriptum est, Servate mulieres quas nondum cognoverunt virum (Num. xxxi, 18): et de ipsa Eva dictum est, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22); antequam illam viro conjungeret, eam mulierem appellavit. CAPUT IV. — 4. Christi Nativitas. Fides autem et veritas hoc praedicat, quod Christus sil natus ex virpine. Sic accepistis, sic vos credere dixistis, Credo. Hæc nativitas Dei et hominis facta est causa hominis: ut sublimis illa Majestas procedens ex corde Patris, infunderet se in utero matris, causa exegit pietatis;

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062d/stoa0040.stoa062d.opp-lat1.xml.
