# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II 5.156-181

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, 5.156 to 5.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.156

ut homo inveniretur perditus, et Deo Patri. per Me- - diatorem restitueretur inventus. Mira tamen hæc nativitas secunda, fratres dilectissimi. Caeterum illam primam qua de Patre natus est sine aliqua maire, quis enarrabit? Si hanc non possumus explicare, illam quando valemus vel inchoare? Si hæc ita nos exercet, nt fidei det locum; illam quando attingimus, quam nec corda potuerunt comprehendere Prophetarum? Dc hac lamen secunda mira et ineffabili dicamus aliquid, quod factum est pro nobis, ut Verbum caro fieret, et babitaret in nobis (Joan. I, 11). Quis enim non expavescat, cum audit Deum natum? Audis nascentem, vide in ipso ortu miracula facientem. Alvus tumescit virginis, claustrum pudoris permanet: impletur uterus matris sine ullo complexu patris, sentit prolem quæ se ignorabat conjugem. Angelus ad virginem loquitur, a virgine cor præparatur, Christus fide concipitur. Miraris hæc? Adhuc mirare. Parit mater cl virgo, feta et intacta: nasciuir lilius sinc homine patre, qui feeit et ipsa III matrem. Factor omnium fit inter omnia: portatur manibus matris rector totius orbis: lambit ubera, regeus sidera: tacet, et Verbum est. Necdum p4r linguam se demonstrabat quis esset, et universa creatura suum natum indicat Creatorem. Angeli pastoribus annuntiant, stella Magos invitat: rusticitas pastorum admonitionem exigit Angelorum, curiositas Magorum instructa est lingua coelorum. Magi Judæorum regem praedicant, Judæi abnegant: illi quæprunt adorarc, isti quærunt occidore. Dictant Magi Herodi regi quem quierunt natum Regem: dicunt Judæi ex qua civitate Christus surgat regnare. Utrique praedicant, utrique confitentur: sed illi aliter, isti alitcr; illi, ut inventus adoretur; isti, ut captus necetur. 0 Judæi, ad hoc ferentes in manibus lucernam Legis, ut aliis viam demonstretis, et vobis tenebras ingeratis: ecce Magi primitia; Gentium Christo offerunt muncra, non solum aurum, thus et myrrham, verom etiam animas suas;

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062d/stoa0040.stoa062d.opp-lat1.xml.
