# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II 5.182-203

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, 5.182 to 5.203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.182

et vos repudiat iniquitas propria, ut illum qui vos venit obligatos Iiberare, dementes effecti eum quæratis occidere! Quid vobis profuit, quod prodidistis Herodi. ubi Christus nasceretur? None vos læsistis quant Christo aliquid nocuistis? Audiens enim ille a vobis ubi Christus natus possit inveniri, vestrae gentis infantes continuo præcepit occidi. Sævit Herodes, ut inter Inultos perdat unum: et plurimos iitcando se effiert reum, nec occidit quem quaerit hominem Deum. 0 Herodes, magna tua iniquitas! et infantes necas, et tur nequitiæ testes cumulas; et Christus a te non invenitur, quia nondum venit ejus hora ut patiatur. Teneris quidem persecutor Christi et reus mortis ejus, nihil agendo in ipso: sed dum nulla agis contra ipsum, perdidisti te ipsum. Quid metuis talem tegern, qui sic venit regnare, ut te nolit excludere? Quem quaeris, Rex regum est: si velles securus obtinere tuum regnum, ipsi supplicares, ut ab illo acciperes sempiternum. Regnet Christus quomodo venit regnare: buscipiat credentes, irrideat persequentes, faciat certantes, adjuvet laborantes, coronet vincentes; donet sancritatem, amet castitatem, remuneret virginitalem. Gaudete, virgincs sanctæ, virgo peperit Christum. Non vos contristet sterilitas, quarum fides magna est fecunditas; nec doleatis non vos esse inaUres, quæ spiritualiter generalis, virgines permanetis, filios suscipitis, integritatem non amittitis. AC'cepistis ab illo nomcn maternum, ut decus castitatis in vos permaneat sempiternum. Amate quod estis, servate quod accepistis. Imitamini fideles matrem capitis vestri, sponsi vestri: non vobis denegavit pignora, qui natus est de virgine Maria. Quod tantæ matri contulit, et in sua carne servavit, hoc eUam vobis donavit virgo mater, sancta caro Christi, ab omni contagione integra. Sed nec ipsa caro ejus sterilis fuit, dum per eam prædicando spirituales filios regeneravit ad vitam, et post passionem per totum mundum fructificavit occisa.

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062d/stoa0040.stoa062d.opp-lat1.xml.
