# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II 5.204-226

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, 5.204 to 5.226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.204

CAPUT V. — 5. Passio. Crucifixi. Ex hoc omni libertate assumpta, fiduciam sui anima capiat christiana. Non enim erubescere debet in crucifixum se credidisse Christum. Crux illa fidelibus non cst opprobium, sed triumphus. Crux illa vexillum nostrum est contra adversarium nostrum diabolum: pugnavit enim Rex noster pro nobis contra adversarium nostruin. Adversarius diabolus noster mortem minando terrebat, sed Christus aeternam vitam promittebat. Adversarius diabolus carnem perempturum se esse dicebat: Rex autem noster ut doceret quomodo ejus exercitus vinceret, in se demonstravit mortem corporis non esse timendam, dum prior ipse pro omnibus dignatus est mori, ne ejus exercitus a diabolo in anima posset occidi. Hoc agebat in illo prælio diabolus, si sibi consentiretur: animas perdere cupiebat, et salutem corporibus promittebat. Christus mori doccbat ad tempus, et animam et corpus vivere in æternum. Ille dicebat, Si mihi consenseritis, dabo vobis vitam istam temporalem; Christus dicebat, Si a me non discesseritis, nee temporalem perditis, et æternalem accipietis. Diabolus dicebat, Nolite perdere istam lucem; Christus dicebat, Ego qui feci et istam, dabo meliorem. Quod ille promittit, ait Christus noster, in potestate dare nun halet, et hæc lux mea est, ut h.cc vita a me creata est: sed illa propter quam docendam veni, multo excellentior et melior est. Transite a hono ad melius, ne diabolo consentiendo remaneatis in pejus. III hoc tam magno ccr. tamine dun, diabolus captivat, Christus liberat; diabolus decipit, Christus redimit; diabolis occidit, Christus restituit. Intr hæc onmia ipsum nostrum Regem adversarius diabolus existimavit carne perimendum, tanquam capite prostrato cætera sibi membra facilius subjugaret: falsusque in hoc quod videbat, Deum latere in carn' minime cogitabat: inscius tanti sacramenti, quod ille Mediator esset, et ita temperaret Deum 1 in homine, ut hominem conjungeret Deo;

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062d/stoa0040.stoa062d.opp-lat1.xml.
