# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II 5.246-266

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, 5.246 to 5.266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.246

Ille autem Hex fortis, et singulare consilium per quod nascitur ct regitur omne sanum consilium, utramque aciem respicicbat, utramque aciem servabat, et patientia, ct potentia;: et quod servavit, exhibuit. Nam et patientiam servavit, quia de cruce non descendit; et potentiam demonstravit, cum de sepulcro surrexit. Dum in cruce. pependit, falsa victoria Judæorum: dum de sepulcro surrexit, vera confusio Judæorum, ct sempiterna victoria Christianorum. Dum in cruce pependit, muesti, contristati, dispersique discipuli: dum de sepulero surrexit, gaudentes, una in domo sunt congregati. Dum in cruce pcpendit, diffidentia discipulorum: dum de sepulcro surrexit, congregatio Gentium. Dum in cruce pepenlit, timore negavit Petrus: dum de sepulero surrexit, amore totus credit mundus. Non solum tunc actum est hoc certamen, sed nunc agitur: pugnatur, laborant membra Christi urgente adversario, resistitur illi; quoniam caput nostrum jam sedet in coelo. Ad hoc ille pugnaic voluit, ut te doceret quomodo vinceres. Sed si vires tuae parvæ sunt, ipsum invoca salvatorem, ipsum invoca adjutorem. Cum te perspexerit fideliter invocantem, qui pro te pependit in ligno, et hic victoriam, et coronam victoria' præparahit in curto. CAPUT VI. — ti. Resurrectio Tertia dio. Triduana moi s Domini per Prophetas et prædicta est, et promissa, cl impleta. Nam Osee propheta ait, Post biduum suscitubit nos, die tertia veniemus, eI quasi ante lucem paratum illum inceniemus (Osee VI, 3): ostendens nos in illo resurgere, quoniam dignatus est carnem in oua moreretur a nohis accipere. Qusd jain dicam de figura ilia Jonæ prophetæ, quem ipse Dominus expressius demonstrans, ait ad Judæos: Generatio hæc, generatio nequam est; signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signun Jonæ prophetæ. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita oportet esse et Filium hominis in corde terræ tribus dit'bus et tribus noctibus (Matth.

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062d/stoa0040.stoa062d.opp-lat1.xml.
