Latin
5.298 to 5.330
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II 5.298-330
Unproofread scanNot analysed yet
et ut sui ab illo regnum accipiant, vocat, invitat, hortatur. Festinet ad eum omnis anima quæ avida est gloriae, pergat ad talem regem, a qno ut accipiat potestatem, non ei pretium pecunia: dabit; sed plenam perfectamque fidem cum ad eum attulerit, eliam angelos judicabit. CAPUT VIII. —8. Secundus adventus ad judicandum. Inde venturus. Quis est iste qui exspectatur venturus, mortuos vivosque judicare, nisi ille homoquipro nubis dignatus est in cruce pendere? Homo susceptus exspectatur ut veniat. Caterum secundum id quod Deus est, et Patri acqualis est, semper judicat, ct semper præsens cst. Veniet autem Redemptor noster in t'a forma in qua assumptus est, ut impleatur illud quod de eo ait propheta Zacharias, Videbunt in quem pupugerunt (Zuch. XII, 10; Joan. XIX, 37). Videbunt ergo Judæi Deum hominem semper regnantem, quem negando desperaverant morientem. Judicabit eos ill animis mortuos, qui venturus est resuscitare mortuos. Duobus enim modis hæc sententia accipitur: Vivi ct mortui in anima; item vivi et mortui in corpore. Secundum priorem, judicabit vivos in anima, credentes; et mortuos ill anima, fidem nullam habentcs: secundum posteriorem, judicabit vivos in carne, quos presentes invenerit ejus adventus; judicabit tet mortuos in carne, quos resuscitaturus cst Deus excelsus. Eligamus, dilectissimi, ut vivos uus inveniat ejus adventus in anima; laC peccando simul ab illo damnetur caro et anima. Finis mundi in proximo est; et si, ut quidam putant, in proximo non est, dies ultimus uniuscujusque nostrum incertus est. Quid differimus, si ad beatam vitam tendimus? Corrigamur, dum tempus est emendemur; bonas causas habeamus, ut futuram diem judicii non timeamus. CAPUT IX. —9. De Spiritu sancto. Credo in Spiritum sanctum. Spiritus sanctus Deus est, Patre Filioque non minor; sed una majestas, una potestas, inseparabilis Trinitas, mdivisibilis sanctitas, simul ubique tota: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, non tres dii, sed Trinitas unus Deus.