Latin
5.45 to 5.76
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II 5.45-76
Unproofread scanNot analysed yet
Quid faceremus, si dulcis esset? munde immundo, teneri vis periens; quid faceres si maneres? Quem non deciperes dulcis, si ainaius alimenta mentiris? Vultis, dilectissimi, non inhærere mundo? Eligite amare Creatorem mundi; et renuntiate pompis mundanis, quibus princeps est diabolus cum angelis suis. CAPUT II. —2, Fides præcedat, ut visionis merces sequatur. Omnes mali sumus. Creditc. Sic crede, ut desideres videre quod credis. Dicit aliquis: Ecce credo et desidero videre quod credo; utinam mihi ostenderetur, ut fides mea ipsa visione lætaretur! Si nunc videres, non credcres: ideo credis, quia non vides; sed ila credc, ut videas. Fides, opus est: visio Dei, merc es est. Præpostere vis accipere merecdem, qui non laborasti in opere. Nonne omni operanti penes te, recte a te merces nou datur, nisi opus pernciatur? Quod agis cum servo luo i, hoc pete a Domino tuo. Tibi confert, quod per fidem te exercet: differendo visionem suam, commendat donurn suum, non negat; ut amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum. Nec tamen te deserit, qui utiliter nunc visionem suam subtrahit: oculi tui eum non capiunt. Cæterum ipse te omni tempore attendit. Adhibe oculos fidei. Nonne faciem ejus respicis, cum in ejus unigenito Filio credis? Nome manus ejus vides, cum universam crealuram attendis? Nonne os ejus audis, quando præcepta eius recitari advertis? Orationem tuam quomodo fundis, nisi scias te ad illum pervenire, de qua dicit propheta: Ecce oculi Domini super justos, ei aures ejus ad preces eorum (Psal. XXXIII, 16)? Si autem 6t pedes ejus quæris nosse, audi quos voluit esse pedes suos: Quam pretiosi pedes, inquit, eorum qni annuntiant pacem, qni annuntiant bona (Isai. ,LII, 7)! Conscripsimus membra: sed non in his memhris humanis continetur Deus, quoniam non est in loco, s ed ubique totus est.