# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II 5.77-103

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, 5.77 to 5.103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius-ii/5.77

Diximus secundum modum intelligentiæ humanæ, non. secundum ineffabilem virtutem majestatis divinæ. Vis nosse qualis sil? Vide facturam, et intelliges factorem; perscrutare quæ fccit, et intelliges eum qui omnia creavit. Ecce ait Deo propheta: Cæli coelorum non te capiunt (II Par. VI, 18). Et quem non capiunt spatia cœli, capiunt angustiæ cordis humani, ipso dicente: Inambulabo in illis, et inhabitubo (II Cor. VI, 16). Et Dominus Jesus: Qui me diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum: et veniemus ad eum, et mansionem apud cum faciemus (Joan. XIV, 21 et 23). Ecce qualem te fecit Omnipotens qui te crcavit Agnosce te prius qui sis, et cognosces qui te fecit qui sit. Rex terrenus, ideo mortalis, quia visibilis: Rex coelestis immortalis, et invisibilis. Rex terrenus cum nihil creaverit, omnia tamen in potestate accepit: et non credis Regem qui onmia creavit, quod cuncta gubernet et regat? quomodo, inquis, cuncta gubernat et re; it? Ecce tanta mala, fiunt in mundo, et non vindicat! homo, ideo ncgas ejiu potentiam, quia magnam ille exhibet patientiam? Peccantem quidem impunitum non dimittit; servat, aut poenitendo corrigendum, aut ultimo judicio puniendunt. Crede mihi, o III quisquis es qui de malis quereris, quoniam omnes mali sumus, Si, ut vis, Deus malis Statim retribucret maia, nullus remaneret qni de alio murmuraret. Sed ideo ille Rex magnus, qui novit quomodo regat quod creavit, non implet voluntates perversas, sed suam perlicit rectam, ut te doceat, patientiam suani. Non tu Deum velis convertere ad furias tuas: regar te qui fecit te; nam si volueris regi a te, statim cades per te. Tamdiu primus homo ille stetit, quamdiu Deo adhæsit: dimisit, et dimissus cst. Voluit probare vires suas, et invenit miscrias et nostras et suas.

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius II, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062d/stoa0040.stoa062d.opp-lat1.xml.
