# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.132-155

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius, 6.132 to 6.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.132

et ut perdasunum quem quæris, per tot infantum mortes magus efliceris erudelis 1. Non te ulla pietas plangentium matrum, aut lugentium patrum funera filiorwn, non mugitus 2 et genitus revocat. infantum. Necas parvulos corpore, quia te necat limor in corde; et putas si hoc quod cupis impleveris, diu le posse vivere, cum ipsam vitam quæras occidere. Ille autem fons gratiæ, parvus et magnus, qui in præsepi jacet, thronum luum terret: agit por te nescientem causas suas, ct a captivitate diaboli animas liberat. Suscepit fili os inimicorum in numerum adoptatorum. Muriuntur parvuli pro Christo nescientes, parentes plangunt martyres morientes: ille nondum loquentes idoneos suus efficit testes. Ecce quomodo regnat, qui sic regnare venerat. Ecce jam liberat liberator, et salutem præstat salvator. Sed tu, Herodes, nesciens hoc, turbaris et sævis; et dum contra parvulum sævis, jam illi obsequium præbes, et nescis. Ille enim rex magnus qui ad hoc vent, ut pcr tc et pur alios suos hinc congreget, tu illi prior ad regnum cœlorum tot nlillia candidatorum infantum innumerabilem præmittis exercitum. Hanc turbam Apocalypsis illa beati Joannis apostoli demonstrabat, dicens: Vidi turbam multam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni tribu, stantes in conspectu Dei; et indati erunt alba veste, et palmæ fuerunt in manibus eorum (Apoc. VII, 9). O magnum donum gratiæ! Quibus eorum meritis præstitium est ut sic vincerent infantes? Needum loquuntur, et Christum confitentur. Necdum motibus membrorum valent suscipere pugnam, et victoriæ jam efferunt palmam. Quomodo regnas, Herodes, qui sic vinceris? Parvus illc non te armatorum virorum fortium superavit manu, sed innumerabili vicit turba morentium parvulorum. Vis nosse quid infantibus quos trucidasti, præstiteris? Ideo accelerasti ad eorum vitam, ne cum suis parentibus occiderent veram Vitam: hoc illo pcr te agente,qui novit bene uti etiam malis luis.

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062c/stoa0040.stoa062c.opp-lat1.xml.
