Latin
6.185 to 6.218
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.185-218
Unproofread scanNot analysed yet
Pœna illa, salus est nostra. Quod Judæus et Gentilis detestatur, Christianus inde salvatur. Sed quare Judæus detestatur? Quia, sicut Apostolus dicit, illorum delicto salus est Gentibus (Id. XI, 11)- Quod delictum commiserunt Judæi? Christum tenuerunt, vinetum Pilato tradiderunt, clamaverunt: Crucifige, crucifige. Quare? quam ob causam? Quoniam suscitavit mortuum. Audit Pilatus, invenit innocentem, videt populum sævientem, excusat et dicit: Ego in iso non invenio causam; accipite eum vos, et crucifigite. Quando dicebat Pilatus, Ego in isto non invenio causam, accipite eum vos; quid aliud dicebat, quam hoc: Ad judicem quasi cum reo vcnistis, sed innocentem legibus tradidistis, in quem nullum crimcn probare valuistis. Non ero jutus, si secundum desiderium vestrum, innocentem occidero; ero ab hoc lacto, a vest. a seditione alienus, si volris enm tradidero. Accipite eum, inquit, vos, et a cundum legem vestram crucifigite. Et illi: Nos scimus, inquiunt, quia reus est mortis. Quid scit cæeus corde, nun corpore? Clamat quod nescit, et ut impleat quod sævit, dicit se scire quod nescit. Iterum Pilatus audit Jesum; et responsis ejus in metum messus, consilium invenit quomodo eum dimitteret. Egressus ad Judæos dixit: Est consuetudo ut dimittam vobis unum in pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum Clamaverunt et dixerunt: Noli ipsum dimittere, sed Barabbam (Joan. XVIII, 30, xix, 15). Fuit autem Barabbas, ut Evangelista narrat, insignis latro. O cæcitas Judæorum! o furia phreneticorum! Noli ipsum dimittere, sed Barabbam: quid fuit aliud dicere, quam, Occidatur Christus salvalor, quia suscitavit mortuum; dimittatur latro, ut iterum perpetret homicidium? Sed clamate quid clamatis nescientes? Occidatur a vobis Christus, et rediman tur gentes. Medicus autem ille animarum, qui vos videbat phrenesi laborare, somuum salutis ingerebat: cr ideo etiam ipse pro nobis dorinire volebat. Tanquam diceret: Medicus sum, iulirmi estis;