# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.219-242

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius, 6.219 to 6.242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.219

infirmitas vestra niagna refugit somnum salutis. Ecce dormio ergo propter vos; utme viso, dormire delectel et vos, et a poenali morte liberem vos. Scd illis et de illis hoc diccbat, quos credituros in sc postumodum noverat; et pro quibus pendens Patrem rogabat, decens: Pater, tgnosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Intcr cos erat ct ille phreneticus, prius Saulus, postea Paulus; prius superbus, postea humilis: et ipse phrenesi laborabai, somnum salutis repudiabat. sed quod ei fccit medicus? Prostravit sævientem, erexit cre-, dentem; prostravit persecutorem, crexit prædicatorem (Act. IX). Prostratus ad terram dormivit phreneticus: surrexit, et factus est medicus. Cœpit in aliis curarc motbum quo ipse laborabat, et effectus discipulus cœlesti archiatri, antidotum bibit confectum ex sanguine medici: prior ipse hibit, et bibendum amatoribus propinavit. Hoc antidotum ex sanguine erucitixi confectum, etiam ipsi reges terræ biberunt:et qui erant Ecclesiæ persocutores, ejus facti sunt defensores. CAPUT VI.— De sepultura ejus. Resurrectio quomodo lerlin die. Sepulturam vero hujus crucifixi sanctumindicat Evangelium: quod susceptus sit a Josephi, obvolutusque liuteaminibus, cum aromatibus positus sit in monumento novo. Homo enim novus sine ulia corruptione ex virgine procreatus, in monumento novo positus est, in quo nondum positus erat mortuus: ut sanctitas virginalis uteri in omnibus ornaretur ex convenientia inviolabilis sepulcri ( Joan. xix, 38-42). Tertia die a mortuis resurrexit. Quamvis multi sancti multa hinc senserint atqne dixerint. Nnn quidani volentes tres dies et tres noctes usque in dicm dominicum exprimere, a nocte precedente sextæ feriæ, ct ipsam sextam feriam concluserunt in unum diem, et noctem sabbati et sabbatum, et noctem dominici diei et ipsum diem resurrectionis. Alii autem ab ipsa sexta feria, et nocte quæ media die facia est, voluerunt tres dies et tres noctes usque in diem dominicum exponere, propter illam seutentiam Domini in Evangelio positam: Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita oportet esse Filium hominis in corde terrœ tribus diebus et tribus noctibus (Matth.

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062c/stoa0040.stoa062c.opp-lat1.xml.
