Latin
6.28 to 6.41
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.28-41
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc error omnis, et desertio bonorum: binc cultus Paganorum, et perversitas hæreticorum. Et erraverunt animae per diversas voluptates et perversas, ut alii colerent solem, alii lunam et stellas, alii montes, alii lapides et quæque virgulta, ut sibi quisque credidit inve nisse, non adjutorem Duum, sed deceptorem diabolum: atque ita per diversa anima crravit a Creatore suo, ut omne quod ei dederat Deus ad servitium, hoc illa coleret ut Deum. Nonne onmia propter hominem creata sunt? Legat quis Scripturas sanctas, et inveniet Deum dixisse homini, quem de limo terræ formavit: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus; et habete potestatem piscium maris, et avium cæli, et pecorum terræ. Et paulo post: Ecce, inquit, dedi vobis omnia in usum et ad escam (Gen. I, 28, 29). Eos autem qni Scripturas sanctas legcre nolunt, ipsa rerum natura, ipseque mundus operibus famulatus sui incredulos sua quadam voce convincit, et animan perversam increpans dicit: Quid est, misera, quod crras in me, et dege. ner ncr facta oblita es a quo quanta creata sis, cui cœlum et terra tam pulchra domus nullis mei itis præcedentibus constructa est? Respondent ct singula quæque elementa clamantia, ct ipsis suis operibus surIi demonstrantia artificem. Clamt cœlum: Non siun Deus: nam si Deiis essem, nulla me nubilatio obumbrare potuisset, nec tenebræ succederent luci meæ; scil lux integra, incorrupta, inviolataque mansisset, sicut manet lux illa vera quæ istam lucem temporalem crcavit in me propter te. Clamat et sol: Quid me, homo, colis ut Deum, quem vides ortu occasuque concludi? Deus nec ortum habel, nec occasum: sed tu illum deserendo magnum incurristi casum. Sed consideras magnum atque mirabilem esse me: ego autem agnosco habere super me, qui et me creavit et te.