# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.315-343

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius, 6.315 to 6.343. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.315

hic faciat misericordiam, ut ibi inveniat indulgentiam. CAPUT IX. — 9. Tres personus esse unum Deum. Credimus et in Spiritum sanctum. Spiritum sanctum Deum dicimus, nec tainen dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum tres deos, sed unum; quia una est æterni as, unamajestas, una potestas. Pater non est Filius, sed Pater est h'ilii; Filius non est Pater, sed Filius est Patris; Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed Spiritus est Patris et Filii: tres personae, sed unus Dens. Quomodo, inquis, tres nominas, et unum dicis? Ostende hoc ant ratione, aut aliqua similitudine, per quam intelligi possit quidnam illud sit. Quæ ratio, aut quæ similitudo illi rci invisibili comparari potest? Det tamen veniain ejus majestas, quia aliquam similitudinem quæ occurrit ex ejus creatura ponit nostra infirmitas, per quam intelligere possit vesu-a Charitas. Nisi enim ille permitteret, quis nostrum de ejus divinitate loqui auderet? Non vacat quod omnis creatura subjecta sit Creatori; in nulla tamen alia specie voluit apparere Deus noster quam in igne. Nam ei sancio Moysi in rubo in flamma apparuit ( Exod. III, 2), et liliis Israel ducatum in columna iguis praebuit (Id. XIII, 21), ct super discipulos congregatos dunum Spiritus sanCti in linguis igneis effudit ( Act. it, 3). Habet enim hoc elementum magnum sacramentum, per quod exerfeat quærentis ingenium. Ecce in igne quedam tria conspicimus; ignem, splendorem et calorem: et cum sint tria, unum lumen est. Simul exsurgunt, siniulquo consistunt: nec ignis precedit splendorem, nec splendor calorem. Et fræc non confuse unum sunt, nec disjuncte tria; sed cum unum sint, trin sunt. SiMut operantur, et cum inseparahiliter operantur, aliud igni tribuitur, aliud splendori, aliud ealori. Nam cum ad ignem refers ustionem, ibi operatur et splendor et calor: et cuin ad splendorem refers illuminationem, simul operatur et ignis et ca lor: et cum ad calorem refers calefactionem, simu!

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062c/stoa0040.stoa062c.opp-lat1.xml.
