# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.42-66

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius, 6.42 to 6.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos-sermo-alius/6.42

Cum autem opera et splendoris et caloris mei tibi deserviant, quomodo me pro Deo colendum ducis, nisi qnia verum Deuin colere nescis? Ita luna et stellæ istam similem proferunt vocem: Non vides, inquiunt, o homo, spatium nos agere nocturnum, excludi luce, nec terminos transgredi constitutos, quos ad solatium quietis tuæ omnipotens artifex terminavit? Non SII.. mus Deus: convincimus falsitatem tuam serviendo tibi ad pocnam tuam. Clamat mare, et ornuia quæ in ro sunt: Non sumus Detis. Præbeo enim, ut mihi jussum cst, famulatum, porvium iter carinæ suscipiens, motus congruos, flatus ventorum; dirigens gressus, ut ad portum desideratum etiam rapiente te avaritia, nulla interposita tarditate perducam. Animalia vero quae gignuntur ex me, tibi in escam donata esse cognoscis. Cum ergo per omnia agnoscam modulum meum, tu quare deseris ordinem tuum, deserendo omnium creatorem Deum? Clamat terra: Ergone, homo, deitatis mibi nomen adscribis? ldeo non agnoscis quid sim. quia oblitus es qui sis. Non agnoscis materiam luam; non agnoscis quia limum meum es, ex me quidem formatum, sed, quod non su:n ego, animatum. Non agnoscis quia inter omnia animalia quæ ex me procreata sunt, tu solus sub Deu pene mundi dominus constitutus es. Merito non intelligis, quia cum esses in honore, non intellexisti: comparatus es jumentis insipientibus, et similatus es illis (Psal. XLVIII, 13). CAPUT III. —5. Verus Deus abjectis diis falsis colendus. Nos autcm, dilectissimi, quibus donatum est credere, nec solem credamus Deum vcl regem cœli; nec mare, aut nescio quem regem ejus Neptunum, quem lingit vanitas, non veritas; nec terram et Plutonem: sed credamus in Deum Patrem omnipotentein, universorum creatorem, regem cœlorum. Qui enim cuncta quia voluit de nihilo fecit, ipse regit quæ fecit. Immortales isti qui a nobis superius commemorati sunt, ideo dii non sunt, quia et comprehendi et videri hic oiulis possunt: cæteros autem, quos vani vane colunt, Jovem, Saturnum, Martem, Junonem, Minervam, Venerem, et cætera portenta, non numina bona, sed nomina mala 1.

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062c/stoa0040.stoa062c.opp-lat1.xml.
