Latin
6.67 to 6.102
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos Sermo Alius 6.67-102
Unproofread scanNot analysed yet
homines mortales fuisse, eli un eorum litteræ clamant, qui talibus erroribus delectantur. Nostræ autem sacra; Litteræ qualem Deum pradicent, Paulum audite apostolum: Immortali, inquit, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria (1 Tim. I, 17). Non videtur Deus noster oculis carnis, sed videtur oculis cordis; non vi. detur ad tempus, sed videtur in æternum. Sed dicit paganus: Ostende mihi quem colis. Respondeo: Ego quidem habco etiam modo quem tibi ostendam, sed tu non habes oculos unde videas. Beati enim, ait Sal. valor noster, mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Cor immundum ct tenebris peccatorum obvolutum, Deum quærit videre? Lux lucet in tenebris, sed tenebræ eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). Numquid quia cæcus non videt, ideo lux non non lucet? Si nosses, o infidelis, dicere Dco veru, Illuminaoculos meos (Psal. XII, 4); videres nobiscum nunc per speculum in ænigmate, ut possis videro facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Si ex operibus intelligeres artificem, ex creatura conjiceres Creatorem. Si expavesceres in te, quia non totum canis te; agnosceres Deum qui fecit te. Non enim vides animam tuam, e'lIn omnia videat anima tua per carnem luam. Aut si vides animam tuam, dic mihi qualis vel quanta sit: utrum quadra, an rotunda; utrum lenis, an aspera; utrum calida, an frigida; utrum alicujus coloris, an omni colore carens. Video, dcfiris; ostendere animam tuam qnalis s:t, non poles. Ecce immortalis est anima tua, ct vivilical mortalem carnem luam. Immortalem dico animam tuam ad utrumque. Si credit, immortalis est ad vitam: si non credit, immortalis est ad pœnam. Credimus ergo Deum immortalem et invisibilem; non illum quem vos infideles deum fingitis, simul et adulterantem et tonantem: sed Deum verum, totius mundi fabricatorem atque rectorem.