Latin
10.1 to 10.28
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 10.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptura dicit: Patientiam Job audistis, et fixem Domini vidistis (Jacobi. v, 11). Job quanta pertulerit, cum legitur et exhorretur, expavescitur, contremiscitur1. Et quid recepit? Dupla quam perdiderat. Ergo ne homo propter præmia temporalia velit habere patientiam, et dicat sibi: Tolerem damnum, reddet milii Deus filios duplos; Job omnia dupla recepit, et tot filios genuit, quot extulerat. Non ergo dupla sunt? Prorsus dupla sunt,quia et illi vivebant. Ne quis dicat, Feram mala, et reddet mihi Deus quemadmodum reddidit Job: ut jam non sit patientia, sed avaritia. Nam si patientiam ille sanctus non haberet, nec ea quæ contingebant fortiter sustineret; testimonium quod ei Dominus reddidit, unde haberet? Animadvertisti, ait Dominus, ad puerum meum Job? Non enim eat illi similis quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor. Quale, fratres, testimonium hic sanctus vir a Domino meruit? Et tamen eum sua persuasione mala mulier dccipcre voluit, habens et haec figuram illius serpentis, qui sicut in paradiso decepit hominem primum factum a Deo (Gen. III, 1-6), ita etiam nunc blasphemiam suggerendo putavit posse decipere placentem hominem Deo. Quanta passus est, fratres! Quis potest tanta pati in re sua, in domo sua, in filiis suis, in carne sua, in ipsa quæ remanserat tentalrice uxore sua? Sed etiam ipsam quæ remanscrat, olim auferret, nisi adjutricem sibi servasset: quia primum hominem per Evan debellaverat, Evam servaverat. Quanta ergo passus est! Perdidit omnia quæ habebat, domus ipsius cecidit; utinam sola! oppressit et filios. Et quia in illo patientia magnum locum tenuerat, quid responderit ille, audite: Dominus dedit, Domnus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum cat: sit nowen Domini benedictum. Abstulit quæ dedit, numquid periit qui dedit? Abstulit quæ dedit. Tanquam diceret: Abstulit omnia, auferat omnia, nudum dimittat me, et servet mihi se.