Latin
10.90 to 10.101
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 10.90-101
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi habentur sedes, numquid semper sedetur? non surgitur, non ambulatur, non jacetur? et tamen sedes vocantur. Sic ergo credite habitare Christum in dextera Dei Patris: ibi est. Nee dicat vobis cor vestrum, Quid agit? Nolite quærere quod non licct invenire: ibi est; sufficit vobis. Beatus est, et a beatitudine, quac dextera Patris vocatur, ipsius beatitudinis nomen est, dextera Patris. Nam si carnaliter acceperimus; quia sedet ad dexteram Patris, ille erit ad sinistram. Numquid fas est ut sic illos componamus, Filium ad dexteram, Patrem ad sinistram? Ibi omnis dextera est, quia nulla ibi est miseria.