Latin
12.101 to 12.120
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 12.101-120
Unproofread scanNot analysed yet
Si catechumeni, quanto magis Pagani? quanto magis haeretici? Sed haereticis Baptismum non mutamus. Quare? Quia sic habent Baptismum, quomodo desertor habet characterem: ita et isti habent Baptismum; habent, sed unde damnentur, non unde coronentur. Et tamen si desertoripse correctus incipiat militare, numquid audet quisquam ei characterem mutare? CAPUT IX. —17. De resurrectione carnis in vitam æternam. Credimus etiam resurrectionem carnis, quæ praecessit in Christo: ut hoc etiam speret corpus, quod præcessit in capite. Caput Ecclesiae Christus, Ecclesia corpus Christi (Ephes. V, 23). Caput nostrum surrexit, ascendit in caelum: ubi caput, illic et meMbra. Quomodo carnis resurrectionem? Ne forte putet aliquis quomodo Lazari, ut scias non sic esse, additum est, In vitam aeternam. Regeneret vos Deus, conservet et tueatur vos Deus; in se, qui est ipsa vita aeterna, perducat vos Deus. Amen. Sequuntur alii de SYMBOLO sermones tres, Augustinum, cui hactenus adscripti in ante editis fueruut, haudquaquam nobis repræsentantes, sed oratorem genere dicendi, eruditione et ingenio multo inferiorem.