Latin
12.31 to 12.64
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 12.31-64
Unproofread scanNot analysed yet
VII, 47 et 48). Si ergo corpora nostra templum est Spiritus sancti, qualis Deus est qui ædificavit templum Spiritui sancto? Sod Deus. Si enim templum Spiritus sancti sunt corpora nostra, ille Spiritui sancto ædificavit templum, qui et corpora nostra. Attendite Apostolum dicentem, Deus temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans (I Cor. XII, 2A); cam loqueretur de diversis membris, ut non essent scissurae in corpore. Deus creavit corpus nostrum. Herbam Deus creavit, corpus nostrum quis creavit? Unde probamus quia herbam Deus creat? Qui vestit, ipse creat. Evangelium lege: Si ergo fenum agri, ait, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit (Matth. VI, 30). Ille ergo creat, qui vestit. Et Apostolus: Stulte, quod seminas non vivificatur, nisi moriatur I: et quod seminas, non corpus quod futurum eat seminas, sed nudum granum, ut forte tritici, aut alicujus cæterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. xv. 56-38). Si ergo Deus corpora nostra aedifieat, si Deus membra nostra ædificat, et corpora nostra templum sunt Spiritus sancti; nolite dubitare Deum esse Spiritum sanctum. Et nolite addere quasi tertium Deum; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus. Sic credite. CAPUT VI. —14. De sancta Ecclesia. Sequitur post Trinitatis commendationem, sanctam Ecclesiam. Demonstratus est Deus et templum ipsius. Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos (Id. III, 17). Ipsa est Ecclesia sancta, Ecclesia una, Ecclesia vera, Ecclesia catholica, contra omnes hæreses pugnans: pugnare potest, expugnari tamen non potest. Hæreses omnes de illa exierunt, tanquam sarmenta inutilia de vite praecisa: ipsa autem manet in radice sua, in vite sua, in charitate sua. Portae inferorum non vincent eam (Matth. xvi, i8).