# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 12.65-100

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos, 12.65 to 12.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/12.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/12.65

CAPUT VII. — 15. Peccata etiam immania dimittuntur in Baptismo; et venialia, in oratione dominica. Pænitentiæ publicæ actio propter immania peccata, non propter levia. Remissionem peccatorum. HabetisSymbolum perfecte in vobis, quando baptizamini. Nemo dicat: Illud feci, forte non mihi dimittitur. Quid fecisti? quantum fecisti? Dic immane aliquid quod commisisti, grave, horrenduin, quod etiam cogitare horres: quidquid vis feceris, numquid Christum occidisti? Non est isto facto aliquid pejus, quia et Christo nihil est melius. Quantum nefas est occidere Christum? Judaei tamen eum occiderunt, et multi in eum postea crediderunt, et biberunt ejus sanguinem: dimissum est illis peccatum quod commiserunt. Cum baptizati fueritis, tenete vitam bonam in præceptis Dei, ut Baptismum custodiatis usque in finem. Non vobis dico quia sine peccato.hic vivetis: sed sunt ve, nialia, sine quibus vita ista non est. Propter omnia peccata Baptismus inventus est; propter levia, sino quibus esse non possumus, oratio inventa. Quid habct oratio? Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12). Semel abluimur Baptismate, quotidie abluimur oratione. Sed nolite illa committere, pro quibus necesse est ut a Christi corpore separemini: quod absit a vobis. IlIi enim quos videtis agere pœnitentiam, scelera commiserunt, aut adulteria, aut aliqua facta immania: inde agunt poenitentiam. Nam si levia peccata ipsorum essont, ad hæc quotidiana oratio delenda sufficeret. CAPUT VIII. — 16. Peccata tribus modis dimittuntur. Ergo tribus modis dimittuntur peccata in Ecclesia; in Baptismate, in oratione, in humilitate majore poenitentiæ: tamen Deus non dimittit peccata, nisi baptizatis. Ipsa peccata quæ primum dimittit, non nisi baptizatis dimittit. Quando? Quando baptizantur. Peccata quae postea orantibus dimittuntur, et poenitentibus, quibus dimillit, baptizatis dimittit. Nam quomodo dicunt, Pater noster, qui nondum nati sunt? Catechumeni quamdiu sunt, super illos sunt omnia peccata eorum.

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062a/stoa0040.stoa062a.opp-lat1.xml.
