# Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 2.1-36

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos, 2.1 to 2.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-ad-catechumenos/2.1

DB SYMBOLO. DE DISCIPLINA CHRISTIANA. DE CANTICO NOVO. DE QUARTA FERIA. DE CATACLYSMO. DE TEMPORE BARBARICO. DE UTILITATE JEJUNII. DE URBIS EXCIDIO. CAPUT PRIMUM. — i. Symbolum regula fidei. Symbolum ex Scripturis collectum est. Deus omnipotens. Parvuli exsufflantur et exorcizantur. Accipite, filii, regulam fidei, quod Symbolum dicitur. Et cum acceperitis, in corde scribite, et quotidie dicite apud vos: antequam dormiatis, antequam procedatis, vestro Symbolo vos munite. Symbolum nemo scribit ut legi possit: sed ad recensendum, ne forte deleat oblivio quod tradidit diligentia, sit vobis codex vestra memoria. Quod audituri estis, hoc credituri; et quod credideritis, hoc eliam lingua reddituri. Ait enim Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10). IIoc est cnim Symbolum, quod recensuri estis et reddituri. Ista verba quæ audistis, per divinas Scripturas sparsa suut: sed inde collecta et ad unum redacta, ne tardorum hominum memoria laboraret; ut omnis homo possit dicere, possit tenere quod credit. Numquid enim modo solummodo audistis quia Deus omnipotens est? Sed incipitis eum babere patrem, quando nati fueritis per Ecclesiam matrem. Inde ergo jam accepistis, meditati estis, et meditati tenuistis, ut dicatis: Credo iti Deum Patrem omnipotentem. Deus omnipotens est: et cum sit omni. potens, mori non potest, falli non potest, mentiri non potest; et, quod ait Apostolus, negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13). Quam multa non potest, et omnipotens est: et ideo omnipotens est, quia ista non potest. Nam si mori posset, non esset omnipotens; si mentiri, si falli, si fallere, si inique agere, non esset omnipotens: quia si boc in eo esset, non fuisset dignus qui esset omnipotens. Prorsus omnipotens Pater noster peccare non potest. Facit quidquid vult: ipsa est omnipotentia.

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062a/stoa0040.stoa062a.opp-lat1.xml.
