Latin
2.60 to 2.77
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 2.60-77
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim Filius Dei unicus posset esse non Dens. Quod est, hoc genuit; etsi non est quem genuit. Si verus est autem Filius, hoc est quod Pater: si hoc non est quod Pater, non est verus Filius. Mortales et lerrenas creaturas attendite: quod est res quæque, boc generat. Non generat homo bovem, non generat oris canem, nec canis otem. Quidquid est quod generat, Id quod est generat. Tenete ergo fortiter, firmiter. fideliter, quia boc genuit Deus Pater, quod esi ipse omnipotens. Creaturæ istac mortales per corruptionem generant. Numquid sic Deus generat? Mortalis natus id quod est generat, immortalis quod ost generat: corruptibilis corruptibilem generat, incorruptibilis incorruptibitenl; corruptibilis corruptibiliter, incorruptibilis incorruptibiliter: usque adeo hoc quod est, ut unus unum, idco unicum. Scitis quonlam cum vobis pronuntiarem Symbolum sic dixi, et sic credere debetis: quia credimus in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum. Jam quando unicum, crede omnipotentem: non enim Deus Pater facit quod vult, et Deus Filius non facit quod vult. Una voluntas est Patris et Filii, quia una natura. Nec enim voluntas Filii potest a Patris voluntate aliquantulum segregari. Deus et Deus, ambo unus Deus: omnipotens et omnipotens, ambo unus omnipotens.