Latin
Sermones
Augustine, Sermones. De Symbolo Ad Catechumenos 5
Unproofread scanNot analysed yet
Facit quod vult Pater, facit quod vult Filius. Nolite putare omnipotentem Patrem et non omnipotentem Filium: error est, delete boc in vobis, non hæreat in memoria vestra, non bibatur in fide vestra, et Ii forte aliquis vestrum biberit, vomat. Omnipotens est Pater, omnipotens Filius. Si omnipotens non ge- nuh omnipotentem, non verum filium genuit. Quid enim dicimus, fratres, si Pater major minorem filium genuit? Quid enim dixi 1, genuit? Homo enim major generat filium minorem, vcruin est: sed quia senescit ille, crescit iste, et ad formam patris sui vel crescendo pervenit. Filius Dei si 2non crescit, quia nee potest Deus senescere, perfectus natus est. Perfectus quidem natus, si non crescit, et minor non remansit; aqualis est. Nam ut sciatis omnipotentem de omnipotente natum, ipsum audite qui Veritas est: De so quod dicit Veritas, hoc est verum. Quid ait Vcritas? quid ait Filius, qui est Veritas? Quacumque Pater fucit, hæc et Filius similiter facit (Joan. v, 19). Omnipotens est Filius, omnia facicndo quoe volucrit. Kain si facit aliqua Pater quæ non facit Filius, falsum die xit Filius: Quacumque Pater facit, hœc et Filius facit similiter. Sed quia verum dixit Filius: credite, Quœcumque Pater facit, hœc et Filius facit similiter; et ere. didistis in Filium omnipotentem. Quod verbum etsi in Symbolo non dixistis, tamen hoc est quod expressistis, quando in unicum ipsum Dcum credidistis. Habet aliquid Pater quod non habet Filius? Hoc Ariani hæretici blasphemi dicunt, non ego. Scd cgo quid dico? Si habet aliquid Pater, quod non habet Filius; mentitur Filius, qui dicit, OnOma quæ habet Pater, mea sunt (Id., XVI, 15). Multa et innumerabilia sont testimonia quibns probetnr quia Filius verus Dei a Patris est Filius, et Pater Deus veram gcnuit Filium Deum, et Pater et Filius imus est Deus. CAPUT III. —6. Filii Dei nativitas humana ex virgine. Passio sub prœside Pilato. Nativitas Christi aterna de Patre. Crucis supplicium cur electum a Christo. Patientiœ merces non temporatis in prœsenti, sed œternn speretur in futuro sœcuto. Sed iste Filius unicus Dei Patris4 omnipotentis vidcamus quid fecit propter nos, quid passus est propter nos. Natus de Spiritu sancto et virgine Maria. Ille Deos tantus æqualis Patri, natus do Spiritu sancto et virgine Maria humilis, unde sanaret superbos. Exaltavit se homo, et cecidit: humiliavit sc Deus, eterexit. Humilitas Christi quid est? Manum Deus homin! j acenti porrexit. Nos ceeidirmus, ille descendit: nos jacebamus, ille se inclinavit. Prendamus et surgamus, ut non in paenam cadamus. Ergo inclinatio ipsius ha:c est, Natus est de Spiritu sancto et virgino Maria. Et ipsa nativitas humana, humilis et excelsa. Unde humilis? Quia homo natus est ex hominibus. Unde excelsa? Quia de virgine. Virgo concepit, virgo peperit, et post partum virgo permansit.