Latin
13
Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos 13
Unproofread scanNot analysed yet
Agnovisti, Virgo mater, filii tui infantiam, agnosce et pueritiam. Evangelium loquitur: Perrexerunt, ait, cum puero Jesu parentes ejus in Jerusalem, tet pro eo offerrent sacrificium secundum legem. Et factum est remeantibus illis, puer Jesus remansit in templo: et erat disputans cum senioribus et scribit; et mirabantur omnes in sapientia quæ erat in eo, et turbabat multos. Sed cum reversi essent quærentes illum, invenerunt illum sedentem in medio seniorum, interrogantem et respondentem illis. Et ait illi illa mater: Fili, quid fecisti nobis? Ecce enim solliciti et anxii quærebamus te. Tunc ille: Quid sollicita eras, inquit? nescis quia oportet me in his quæ Patris mei sunt operari (Luc. II, 43-49)? Quando talia mater a puero lilio audivit, corde expavit: non enim patrem nominabat Hie quem nesciebat in terra, sed illum qni fccil cœlum et terram.