Latin
14.25 to 14.50
Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos 14.25-50
Unproofread scanNot analysed yet
Ascendat sponsus nostor thalami sui lignum, ascendat sponsus noster thalami sui lectum. Dormiat moriendo, aperiatur ejus latus, ct Ecclesia prodeat virgo: ut quomodn Eva facla est ex latere Adæ dorinienlis, ita et Ecclesia fornietur ex latere Christi in cruce pendentis. Percussum cst enim <jus latus, ut Evangelium loquitur, et statim manavit sanguis et aqua (Joan. xix, 34), quæ sunt Ecclesiæ gemina Sacramenta. Aqua, in qua est sponsa purificata: sanguis, es quo invenitur esse dotata. In isto sanguinc sancti martyres amici sponsi stolas suas laverunt, candidas cas fecerunt, ad nuptias Agni invitati venerunt, ab sponso calicem acceperunt, biberunt, eique propinaverunt. Sanguinem ejus biberunt, sanguinem suum pro illo fudcrunt. Quid egit vesana impietas Judaorum, quia invitati non solum venire noluerunt, sed insuper sponsum occiderunt? Quid egit iniquitas Judæ qui eum vendidit, a quo redirni debuit? Ecce nec Judas tenuit pretium, nec Judæi quem comparaverant Christum. IlIi dico, Ubi est quod accepisti? Judæo dico, Ubi est quod cmisti? Illi dico,quando vendidisti, tune te decepisti: isti dice, Quod ernisti, possidere non potuisti. Exsulta, Christiane; in commercium inimicorum tuorum tu vicisti: quod Judas vendidit ct Judæus emit, tu acquisisti. Exsulta, exsulta, sponsa Ecclesia; quia nisi ista in Christo farta essent, tu ab illo formata non esses. Venditus rcdemit te, occisus dilexit te: et quia te plurimum dilexit, mori voluit propter te. magnum sacramentum hujus conjugii! quam magnum mysterium hujus sponsi et hujus sponsæ! non explicabi- Inr digne humanis verbis. De sponso sponsa nascitur, etnt nascitur, statim illi conjungitur; ct tunc sponsa nubit, quando sponsus moritur; ct tunc ille spons; c conjungitur, quando a mortalibus separatur: quando ille super coelos exaltatur, tunc ista in omni terra fecundatur. Quid est hoc? Quis est iste sponsus absens et præsens?