Latin
19
Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos 19
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc tu, hæretice ariane, cum audis vel legis, Filium clarificatum, Spiritum sanctum in specie columbæ de caelis esse transmissum: hac auctoritate carnalis tua cogitatio, et phantasia spiritus mali qui operatur in filiis diffidentiæ, Patrem inducit majorem, quia visus non est; Filium minorem, quia visus est in homme; Spiritum sanctum Filio multo inferiorem, quia in specie apparuit columbæ Dicis enim tibi, et perverse ratiocinaris: Quantum distat visibilis ab invisibili, tantum distat Filius a Patre; et quantum distat species hominis ab specie columbæ, tantum distat honor Filii ab honore Spiritus sancti. Hæc cogitans ilii proximus es præcipitio erroris t. Ncque euim defuerunt qui hoc sentirent de anima humana, quod tu vis asserere de suhstantia divina. Introduxerunt enin quidam, pro meritis animas dari corporihus, et esse revolutiones et circulos. Propheta David divina voce disrumpens, In circuitu, inquit, impii ambulant. Qui talia credunt vcl prædicant, impii sunt. Et tanquam ei Deus diceret, Quid tu de propagine hominum sentis? secutus adjunxit, Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum (Psal. XI, 9). Sed hæc alia quæstio est, in qua nunc non opus est diutius immorari. Verumtamen quia de specie hominis et columbæ nostra tecum, hæretice, est disceptatio: in hoc cuim Filium ampliorcm esse Spiritu sancto dicis, quia pro dignitate gradus sui, sicut multum distat inter naturam hominis et columbae, tantam distantiam vis esse Filii et Spiritus sancti: possem quidem tibi respondere, quia innocentiam quam habeL columba, non habet horno: scd non dico; de illo euim homine agimus qui venit sine peccato. Sed si hoc te movet, quia Filius hominem suscepit, Spiritus in columba apparuit; movere tc ct hoc debet, quia ct ipse homo a Filio Dei susceptus a Scriptura divina dictus est agnus. Nam et Joannes Baptista dieit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Et Isaias propheta dicit: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit ossuum (Isai. 1. 111, 7). Et Joannes aposlolus in Apocalypsi dicit: Vidi Agnum stantem. quasi occisum (Apoc. v, 6). Dic mihi, si valueris tu exponere, quare sit dictus agnus Filius Dei: exponam tibi et ego columbæ speciem Spiritus sancti. Si mihi dixeris, Agnus Filius Dei propter innocentiam: h ic ct ego tibi de Spiritu sancto referam, Idco columba Spiritus sanctus propter innocentiam. Si Chiistus agnus propter innocentiam, et Spiritus sanctus columba propter innocentiam: cutodiet tu innocentiam, et vide œquitatem (Psal. XXXVI, 57). Vides aquitatem, si Patris et Filii et Spiritus sancti intelligis unitatem.