# Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos 20.100-130

Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos, 20.100 to 20.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-sermo-ad-catechumenos/20.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-sermo-ad-catechumenos/20.100

seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. xv, 42-44). Incorruptio hæc, virtus, et gloria, et spiritus vivificans, faciet nos, sicut ipse Dominus promittere dignatus est, æquales Angelis Dei (Matth. XXII, 30); ut vivamus cum ipsis in æterna vi!a, in una immortalitate ac sempiterna patria. In qua patria vita nostra æterna ipse Christus erit: Ipse enim est verus Deus et vita æterna (I Joan. v, 20). CAPUT XII. — 23. De vita æterna. Hoc sequitur eliam in isto sancto Symbolo, quod post resurrectionem carnis credamus. Et in vitam æternam. Non nostri jam dominabitur corruptio, immortaliter viventihus. et cum ipsa æterna vila manentibus. Neque cnim indigebimus illic vestimento, ubi erimus immortalitate,'astiti: nec cibus nobis deerit, quando ipse panis vivus, qui propter nos de cœlo ad terras usque descendit, sui præsentia nostras animas satiabit: noc potus nobis deerit, presente fonte vitæ. Saturabit enim nos ab ubertate domus suæ, et torrente deliciarum suarum corda nostra rigabit. Æstus illic non patiemur: illic est enim refrigerium nostrum, qui nos sub umbra alarum suarum protexit et protegit ( Psal. XXXV, 8-10). Frigus illic non patiemur: est enim ibi bol justitiæ; qui suo amore calefaciens corda nostra, radiis divinitatis suæ illuminat oculos nostros, ut videant divinitatem æqualitatemquePatris et Filii et Spiritus sancti. Non ibi fatigabimur: nobiscum enim erit \ irtus no tra, cui nunc dicimus, Diligam te Domine, virtus mea (Psal. XVII. 2). Non iui dormiemus: non enim sunl ibi tenebræ, quæ excludere possint permanentem diem. Nulla ibi erit negotiatio, nulla servitus, nullumopus. Et quid illic acturi sumus? Fortasse illud quod Scriptumest * Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus ( Psal. XLV, ii ). Vacuitas ista contemplationis, erit opus nostræ actionis; ut contemplantes delectemur, et delectabiliter contemplemur videre.

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062b/stoa0040.stoa062b.opp-lat1.xml.
