# Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos 20.131-155

Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos, 20.131 to 20.155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-sermo-ad-catechumenos/20.131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-sermo-ad-catechumenos/20.131

Quid videre? Bona Domini ( Psal. xxvi, 13). Quc bona? Possumus exprimere iliud quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)? Possumus explicare quomodo erit Deus omnia in omnibus? Possumus explicare quomodo ipse Filius cum tradiderit regnum Dee et Patri (Id. xv, 28, 24), id est, sanctam congregationem fidelium, ita illum hominem suscep umampliusque clarificatum non dimittat, ut tamen claritatem quarn babet cum Patre antequam mundus fieret, ipsis jam fidelibus demonstrare non differat? Possumus explicare quemadmodum sponsa Ecclesia, quæ ex viris et feminis constat, omnis convertatur in virum perfectum, atque ita dignitatem virilem accipiat, ut tamen sponsæ nomen non perdat? Possumus explicare sanctorum corpora resuscitata, ex qua gloria in quam gloriam transeant? Possumus explicare quo Christum scquantur virgines, quo cum scqui nequeant non virgines, atque illas nescio quo ubique manens secum ducat, nec tamen eas quæ non suni virgines deserat? Quis audet de his rebus positus in hac mortali carne quæ aggravat animam ( Sap. IX, 15), aliquid dicere; cum Paulus apostolus hoc non valuit explicarc, qui in isto positus corpore usque in tertium cœlum gratia operante valuit ascendere (II Cor. xn)? Non simus curiosi ad investigandum quod Apostoli exprimere minime potuerunt. Certe ex me nemo scire currat quod me nescire scio. nisi forte ut nescire discat quod sciri non posse sciendum est. Sed per fidem et patienliam et sanctam matrem Ecclesiam speremus nos accipere, quidquid magnis et pusillis dignatus fuerit ille donare. CAPUT XIII. — 24. Ecclesiæ catholicæ filios jubet cavere ab Arianis. Sancta Ecclesia, in qua omnis hujus sacramenti terminatur auctoritas, mater ct virgo, corpore casta, prole fccunda, sponsa Chriti su;erius declarata, pic nutrit filios quos Deo Patri dignos assignare contendit. Filii boni amate tantain matrem, filii boni nolite deserere quotidie vos requirentem: rependite vicem, amate amantem.

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062b/stoa0040.stoa062b.opp-lat1.xml.
