# Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos 20.48-74

Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos, 20.48 to 20.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-sermo-ad-catechumenos/20.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-symbolo-sermo-ad-catechumenos/20.48

Fili, inqnil, confide, quoniam remissa sunt tibi peccata tua. Magna salus non est contemnenda. Hanc appetere debet, quisquis interius et exterius salvus esse desiderat. Mundate, atU ipse Dominus, quas intussunt; el quæ foris sunt, munda erunt (Matth. xxv, 26). Verumtamen intentio illa per'versa Judæorum, quæ non fideliter sequebatur Christum, sed ad hoc enim frequentabant, quia ei dolosi dolose insidias præparabant, quando audierunt Dominum paralytico dicenlem, Dimissa sunt tibi peccata tun; continuo susurratio illa cogitationis pessiinae, ubi eos audiebat qui corda inspiciebat, Quis est iste, inquiunt, qui peccata dimittit? Blasphemat; nemo enim potest dimittere peccata, nisi solus Deus. Ille autem ut cis demonstraret se esse Deum, eorumque nequitiamostenderet, ac suam demonstraret potentiam, ait illis: Quid cogitatis nequam 1 in cordibus vestris? Quidest amplius dicere, Dimissa sunt tua tibi peccata; aut dicere, Surae et ambula? Ut noveritis autem quia habet potestatem Filius laminis interra dimittendi peccata (ait paralyiico): Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tium. Et statimsurrexit, et tulit grabatum suum, et abiit (Id. IX, 2-7). quam melius illi esset, si post acceptam remissionem peccatorum, non de lecto ad peccandum iterum surgeret, sed de sepulcro ad verani vitam liber securusque surgeret! Nou enim vacat. dilectissimi, quod ei dicluin est, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Sic enim Dominus eum curari interius volebat, ut jam ulterius non laboraret 2. Tolle autem grabatum tuum, quid est, nisi, porta rursus sarcinam delictorum tuorum? Non erunt scapulæ tuæ liber æ, portabis quod te premat, curvus eris sub onere. caput jam liberum iterum gravabitur servitutc. Omnis enim, ait Dominus, qui facit peccatum, servusest peccati (Joan. VIII, 34). Si post remissionem peccaturum ille paralyticus ex hac vita migraret, plenam acciperet libertatem. Quod autem hic vivere postea permissus est, etsi non peccavit, quod credere difficile est;

---

Augustine, Sermones. De Symbolo Sermo Ad Catechumenos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062b/stoa0040.stoa062b.opp-lat1.xml.
