# Sermones. De Urbis Excidio 3.127-154

Augustine, Sermones. De Urbis Excidio, 3.127 to 3.154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-urbis-excidio/3.127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-urbis-excidio/3.127

Est profecto, est magna martyrum gloria; sed nescio utrum minor gloria fuit sancti Job: nec tamen ei dicebatur, Thus pone idolis, sacrifica diis alienis, nega Christum; dicebatur tamen, Blasphema Deum. Nec dicebatur, ut intelligeretur, Si blasphomavoris, putredo omnis abscessura sanitasque reditura cst: sed, Si blasphomaveris, dicebat inepta et insulsa mulier, morieris, et moriendo tormentis carebis. Quasi vero morienti blasphemo non aeternus dolor succederet. Mulier fatua praesentis putredinis horrebat molestiam, aeternam flammam minime cogitabat. Ferebat ille præsens malum, ne incideret in futurum. Tenebat cor a mala cogitatione, linguam a maledicto; servabat animae integritatem in putredine corporis. Videbat quid in futurum evadebat; ideo quod patiebatur, ferebat. Sic, sic unusquisque christianus quando aliquam afflictionem corporis patitur, gehennas cogitet, ct videat quam leve est' quod patitur. Non murmuret adversum Deum, non dicai: Deus, quid tibi feci, quare ista patior? Imo dicat quod dixit ipse Job quamvis sanctus: Exquisisti omnia peccata mea, et ea tanquam in sacculo signasti (Job XIV, 16, 17). Non se ausus est dicere sine peccato, qui patiebatur, non ut puniretur, sed ut probaretur. Hoc dicat unusquisquo cum patitur. CAPUT V. — 5. Justi Romæ an non exstiterint, ut propter ipsos Urbi parceretur. Peccata quæ non ficte confiteantur omnes habent. Fuerunt Romæ quinquaginta justi, imosi modum humanum consideres, millia justorum: si regulam perfectionis, nemo justorum existit. Quicumque Romæ qui se audeat justum dicere, a me non audit I: Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)? Audi ergo illum confitentem peccata sua (Dan. IX, 20). An forte cum confitebatur, mentiebatur? Hinc ergo habebat peccatum, quia de suis peccatis Deo mentiebatur. Sed aliquando argumentantur homines, et dicunt, Debet et homo justus Deo dicere quia peceator est: quamvis sciat nullum se habere peccatum, tamen dicat Deo, Habeo peccatum.

---

Augustine, Sermones. De Urbis Excidio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa064b/stoa0040.stoa064b.opp-lat1.xml.
