Latin
7.40 to 7.60
Augustine, Sermones. De Urbis Excidio 7.40-60
Unproofread scanNot analysed yet
Non ergo nos moveat labor piorum; exercitatio est, non damnatio. Nisi forte horremus cura videmus indigna et gravia in hac terra perpeti aliquem justum, et obliviscimur quæ pertulerit justus justorum sanctus. que sanctorum. Quod passa est universa illa civitas, passus est unus. Sed videte quis unus: Rex regum Et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16), comprehensus, vinctus, flagelLatus, contumeliis omnibusagitatus. ligno suspensus et fixus, occisus. Appende cum Christo Romam, appende cum Christo totam terram, appende cum Christo caelum et terram: nihil creatum cum Creatore pensatur, nullum opus artifici comparatur. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum eat nihil (Joan. I, 3); et tamen a persequentibus deputatus est nihil. Feramus ergo. quod nos Deus ferre voluerit; qui nobis curandis atque sanandis, quis etiam dolor sit utilis, sicut medicus novit. Certe scri. ptum est, Patientia opus perfectum habet (Jacobi I, 4): quod autem erit opus patientiæ, si nihil adversi patiamur? Cur ergo mala temporalia perpeti recusamus? An forte perfici formidamus? Sed plane oremus et ingemiscamus et ploremus ad Dominum, ut servetur erga nos quod Apostolus dicit: Fidelis Deus, qui non vos sinet tentari supra id quod potestis; sed faciet cum tentatione eliam exitum, ut sustinere possitis (I Cor. x, 13).