Latin
5.28 to 5.48
Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 5.28-48
Unproofread scanNot analysed yet
ct, Ego sum minimus Apostolorum: et iterum, Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei: sed gratia Dei sum id quod sum; et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi: noa ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 8-10). Hæc audiens tu, tanquam plenum et perfectum tibi videris audire. Audisli quid ructet, audi et quid esuriat. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim, ait. Fratres, ego non arbilror me apprehendisse: unum autem quæ retro oblitus, in ea qua ante sunt extentus, secundum intentionem scquor ad palmam supernœ vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 12-14). Dicit se nondum esse perfectum, quod nondum acceperit, nondum apprehenderit: dicit se extendi, dicit se sequi ad palmam supernæ vocationis. In via est; esu. rit, impleri vult, satagit, pervenire desiderat, æstuat: nihil illi tam magnæ moræ cst, quam dissolvi et esse cum Christo (Id. I, 23). CAPUT II. —i. Jejunium hominum et medium locum tenentium carnales inter et Angelos. Ergo, charissimi, quia est terrenus cibus, quo carnis infirmitas pascitur; est autem et coelestis cibus, quo pietas mentis impletur; et habet cibus iste terrenus vitam suam, habet et ille suam: hujus cibi vita hominum est, illius cibi vita Angelorum est. Fideles homines, discreti jam corde a turba infidelium, suspensi ia Deum, quibus dicitur, Sursum cor, aliam spem gerentes, et scientes se peregrinari in hoc mundo, medium quemdam locum tenent: nec illis comparandi sunt qui nihil aliud putant bonum, quam deliciis terrenis perfrui, nec illisadhuc supernis habitatoribus cœli, quibus solæ deliciæ sunt panis ipse a quo creati sunt. Illi homines proni ad terram, pastum atque lætitiam de sola carne requirentes, pecoribus comparantur: longe ab Angelis distant et conditione et moribus;