# Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 5.49-77

Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo, 5.49 to 5.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/5.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/5.49

conditione, quia mortales sunt; moribus, quia luxuriosi. Inter illum populum cœli et populum terræ, medius quodam modo pendehat Apostolus: illuc ibat, hinc se attollebat. Nec cum illis tamen crat adhuc; nam diceret, Jam perfectus sum: nec cum istis erat, pigris, torpidis, marcidis, somnoientis, nihil aliud esse putantibus, nisi quod vident, et quod transit, et quod nati sant, ct quod morituri sunt; nam si cum eis ostet, non diceret, Sequor ad palmam supernœ vocationis. Gubernare itaque debemus nostra jejunia. Non est hoc, ut dixi, officium angelicum; nec tamen et illorum hominum offiCium cst qui ventri serviunt: medietatis nostræ res est, qua vivimus secreti ab infidelibus, conjungi Angelis inhiantes. Nondum pervenimus, sed jam imus: nondum ibi lætamur, sed jam hic suspiramus. Quid ergo nobis prodest abstinere aliquantum a pastu et lætitia carnaH? Caro in terram cogit; mens sursum tendit: rapitur amore, sed tardatur pondere. De hac re Scriptura ita loquitur: Corpus enim quod corrumpilur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Si ergo caro in terram vergens onus est animæ, et sarcina prægravans prævolantem; quantum quisque delectatur superiore vita sua, tantum depouit de terrena sarcina sua. Ecce quod agimus jejunantes. CAPUT III. —3. Jejunium necessarium ad carnem domandam. Non vobis ergo videatur levis res aut superflua, ne quisquam forte hoc faciens Ecclesiæ consuetudine, cogitet apud se, et dicatsihi, aut suggerentem intrinsecus audiat tentatorem: Quid facis, quia jejunas? Defraudas animam tuam, non ei das quod cam delectat; libi ipsi ingeris pœnam, tuus ipse tortor et cruciator existis. Deo ergo placet quia te crucias? Ergo crudelis est, qui delectatur pœnis tuis. Responde hujusmodi tentatori. Excrucio me plane, ut ille parcat; do de me poenas, et ille subveniat, ut placeam oculis cjus, ut delectem sua vitatem ejus.

---

Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa064a/stoa0040.stoa064a.opp-lat1.xml.
