Latin
8
Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 8
Unproofread scanNot analysed yet
Et-cui, inquit, tnajori obtemperem? Ecce Christus loquitur, justitiae amatorem tc dixeras: Mandtum novum do vobis, ut nos invicem diligatis(Joan. XIII, 34). Audi ergo Dominum tuum mandatum dantem, ut nos invicem diligamus. Cum ex nobis omnibus tanquam membris corpus sibi faciat, quod corpus habeat anum uput ipsum Dominum et Salvatorem; tu contra divellis te a membris Christi, non amas unitatem. Non boc expavesceres in membris tuis? Si "distortum digitum haberes, non ad correctorem digit! tui medicum curreres? Certe tonc se habet bene corpus tuum, quando sibi concordant membra tua: tunc diceris sanus, tunc bene vales. Si autem aliquid in tuo corpore dissentiat ab aliis. partibus, quæris qai emendet. Cur ergo non quaeris emendari, ut compagini membrorum Christi revoceris, et congruas in ipso corpore et tuo? Certe viliores sunt cæteris membris capilli tui? quid vilius in corpore tuo capillis tuis? quid contemptius? quid abjectius? Et tamen si male te tondeat, irasceris tonsori, quia in capillis tuis non servat aequalitatem: et tu in membris Christi non tenes unitatem? Quid sunt erga, aut cui rei prosunt jejunia tua? Indignum Deum putas, cui ab omnibus qui in eum credunt, in unitate serviatur: et tamen vis in membris luis, in corpore tno, in capillis tuis unitatem servari. Loquuntur viscera tua, membra tua contra te dicant verum testimon um, et tu falsum contra membra Christi? .