# Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.1-25

Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo, 9.1 to 9.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.1

Discrevisti te a jejunio Paganorum? Hoc putas, et idco securus tibi videris. Ego enim, inquis., Christo jejuno, illi autem idolis et dæmoniis. Accipio quod dicis, et revera, non nego, discntum ea. Sed ecce quemadmodum contra te paulo ante me commemorante, dicebant testimonium membra tua, ut admonerem te qualis esse debeas cum membris Christi Dei tui; et ipsi Pagani, a quibus separas jejunium tuum, admoneant te aliquid de unitate Christi tui. CAPUT VII. — Paganorum ipsorum concordia in cultu litigantium deorum. Ecce illi multos deos falsos non divisi colunt: numquid nos unum verum ideo invenimus, ut sub uno in unitate non simus? Multos illi et falsos, nos unum et verum: et illi sub mutis falsis non habent divisionem, nos sub uno vero non tenemus unitatem. Non doles, non gemis, non erubescis? Aliud addo: non solum multos deos falsos Pagani colunt, sed plerosque sibi contrarios et inimicos. Verbi gratia, commemoremus aliqua ipsorum, si cuncta non possumus: Hercules et Juno inimici fuerunt, homines enim fuerunt; privignus ille, noverca illa: utrique eorum Pagani templa rccerunt, ct Junoni et Herculi. Adorant illum, adorant illam; pariter eunt ad Junonem, pariter ad Herculem: illis sibi iratis, concordes sunt. Vulcanus et Mars inimici sunt, et justam causam habet Vulcanus: sud da judicem qui audiat. Odit enim miser uxoris adulterium; nec tamen audet cultores suos a Martis templo probibere. Simul adorant illum et illum. Si imitantur deos, litigant et ipsi. Eunt de templo Martis ad templum Vulcani: magna indignitas! nec tamen timent ne sibi irascatur maritus, quod ad eum venitur de templo Martis adulteri. Habent cor, sciunt lapidem sentire non posse. Ecce colentes multos, falsos, diversos, adversos, tenent tamen in eis colendis qualemcumque unitatcm: ecce dicunt contra te testimonium et ipsi Pagani, a quibus tua jejunia separasti.

---

Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa064a/stoa0040.stoa064a.opp-lat1.xml.
