# Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.51-70

Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo, 9.51 to 9.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-de-utilitate-jejuni-sermo/9.51

quomodo insidiaretur? Concordes nos scit quod possidere non possit, unum Deum nobis dividcre non potest, falsos dcos nobis supponere non potest; sentit esse vitam nostram cbarilatem, mortem nostram dissensionem: lites immisit inter Christianos, quia multos deos non potuit fabricare Christianis; sectas multiplicavit, errores seminavit, hæreses insituit. Sed quidquid fecit, de pa!ea dominica fecit. Ecce sccuritas nobis est, licet illo sæviente, licet illo insidiante, et dissensiones varias inter Christanos seminante: si Deum nostrum agnoscamus, si concorditer teneamus, si fidcm servemus, securi sumus. Fratres, frumentum de area aut non recedit, aut redit: aliquid palearum aufert ventus tentatioinis, unde nobis faciat non viam perditionis, sed opus exercitationis. Quantam vero paleam non tollit foras, et ij sa tamen in ultimo ventilanda est: et non it tola palea nisi in ignem. Satagere ergo debemus, fratres mei, cum tempus est, quantis possumus viribus, quanta possumus intentione, ut si fieri potest, ct palea redeat, dum frumenta non pereant. Dilectio nostra hic probatur, magnum opus vitæ nostræ proponitur. Non nos inveniremus, quantum fratres diligamus, si nemo periclitaretur: non appareret quanta esset dilectio inquisitionis, si nihil teneret abyssus pcrditionis. CAPUT IX. —11. Agendum omnibus modis ut ad unitatem rcdeant hæretici. Piscatorum et venatorum officia diversa. Laborcmus, fratres, non cessemus, omni opere, omni sudore, affectu pio ad Deum, ad illos, inter nos, ne illorum veterem litem sopire volentes, inter nos novas rixas faciamus: et ante omnia cauti simus inter nos ipsos tenere firmissimam dilectionem. Illi gelaverunt in iniquitatibus suis: quomodo in eis tu solves glaciem iniquitatis, si non ardeas flamma charitatis? Nee curemus quod eis molesti vidcmur compellendo: attendamus quo; in eo securi simus: numquid euim ad mortem, et non potius a morte? Omnino quibuscumque modis possumus, sed modeste, vetusta vulnera pertractemus: et cauti simus, ne inter manus medici deficiat qui curatur.

---

Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa064a/stoa0040.stoa064a.opp-lat1.xml.
