Latin
9.71 to 9.97
Augustine, Sermones. De Utilitate Jejuni Sermo 9.71-97
Unproofread scanNot analysed yet
Quid itaque curandum nobis est quia plorat pucr qui ad scholam ducitur? Cogitandum nobis est quia repellit manus medici qui sccatur? Piscatores fuerunt Apostoli, et Dominus dixit eis, Faciam vos piscatores hominum (Matth IV, 19). Per prophetam autem dicitur quod Deus primo piscatores erat missurus, postca venatores (Jerem. xvi, 16). Primo piscatores misit, postea venatores miuit. Quare pi caloies, quare venatores? De abysso et profundo maris superstitionis idololatriæ credentes piscati sunt retibus fidei. Venatores autem quo missi sunt? Cum illi vagarentur per montes et colles, id est, per superbias hominum, per tumores terrarum. Mons unus Donatus, et alius mons Arius; alter mons Photinus, alter mons Novatus: per istos montes errabant; venaloribus indigebat error ipsorum. Ideo et distrihuta sunt officia piscatorum et venatorum, ne Corte isti dicant nobis: Quare Apostoli neminem coegerunt, neminem impulerunt? Quia piscator est, retia mittit in mare, quod incurrerit trahit. Venator autem silvas cingit, sentes cxcutit, terroribus undique multiplicatis cogit in retia. Ne hac eat, ne illac eat: inde occurre, inde caede, inde terre; non exeat, non cf fugiat. Sed retia nostra vita est, tantum dilectio con servetur. Nec attendas quam illi sis molestus, sed quam tibi ille sit dilectus. Qualis pictas, si parcis ct moritur? CAPUT X. -12, Similitudo docens pietatis este, cum hæreticis. obstinatis non parcitur, ne pereant. Fratres, hanc etiam considerate comparationem et similitudinem: una enim res multas similitudines habere potest. Ea conditione nascuntur homines, ut velit sibi omnis homo a filiis suis succedi; et nemo est qui non hunc ordinem in domo sua vel optet vel speret, ut generatores filiorum cedant, et generali succedant. Tamen si pater senex aegrotet: non dico, si filius, cui adsit pater, quem quærit haeredem, quem cupit successorem, quem proplerca genuit, ut illo moriuo ipse vivat;