Latin
4.1 to 4.19
Augustine, Sermones Dubii. De Cataclysmo Sermo Ad Catechumenos 4.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. -i. Baptizatis superest labor et bellum contra vitia. Quoniam in proximo est dies redemptionis vestrae, percipite, dilectissimi, ea quae vos erudiant, atque corda vestra enutriant, erigant,corroborent ad timorem Dei: fervor iste tanti amoris non pigrescat in cordibus vestris. Nec putet quis tantum esse christianum, qnod his imbutus mysteriis renascitur ox aqua et spiritu, et postmodum dimittat se voluptatibus variis; securusque effectus quod sacramento Baptismatis munierit animam suam, non eam custodiat contra versutias inimici. Imo et ipse, quantum otest, custodiat, et custodiendam petat, ne tempestatibus hujus mundi procellisque depereat. Baptizatus est quis, navis est iustaurata, subuncta, velificata, missa in mare; indiget guberinaculo, quousque ad portum desideratum perveniat. Mare, hoc, sæculum scilicet, non solum tempestatibus scopulisque periculosum est, vcruin niam bestiis cupiditatum insidiantibus abundans. Omni sollicitudine, omni cura, omni industria excitati jam vigilent nautyc: frequenter etiam Christus invocetur gubernator, ut navem tantis periculis ereptam, ad portum securitatis ipse perdurat. Baptizatus cs, signatus es regio charactere, coepisti consequi annonam de mensa Regis tui. Noli esse dcsertor, nec ut delicatus miles dire fluas per voluptates, et te hostis diabolus inermem diffluentemque inveniat: sed ut fortis miles, quidquid potes age in hoc bello, ut virtus tua Christus non solam te tucatur, verum etiam alii proficiant ad salutem. Postula a Rege tuo arma spiritualia. Bel• lum Lihi, inquit, indicitur, in quo cnitescas pugnando, ut ad plenam pacem triumphando pervenias. Non contra unum dimicabis; multi cnim contra te exient adversarii: pugnabis enim cum vitiis, et. ut beatus martyr Cyprianus ait, si depresseris avaritiam, exsurget libido; quod et si libidinem superabis, succedet ambitio; et si amhitio a te fuerit devicta, ira, zelus, amulatio, invidentia, superbia, ebriositas cum cæteris suis pestiferis sociis in unum contra le dimicantium constituent castra (Cyp.