# Sermones Dubii. De Cataclysmo Sermo Ad Catechumenos 4.51-78

Augustine, Sermones Dubii. De Cataclysmo Sermo Ad Catechumenos, 4.51 to 4.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-dubii-de-cataclysmo-sermo-ad-catechumenos/4.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-dubii-de-cataclysmo-sermo-ad-catechumenos/4.51

Debetis au, tem nosse cur virtus illius aquæ et animæ prosit et corpori. Non cnim omnis aqua mundat: sanctificatur hæc per consecrationem verbi. Tolle verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad clementum, et fit Sacramentum (a). Virtus Verbi per aquam mundavit nos, quia super aquas ambulavit. Ut autem a tempestate hujus sæculi liberaret vos, videte potentiam Verbi Dei, quemadmodum dominctur cunctas creaturae suæ. Quod dicturus sum nostis. in Evangelio legitur: Cum quarta noctis vigilia veuirct Dominus Jesus ad discipulos suos, ambulans super aquas maris, et inveniret cos piscantes quos jam fecerat hominum piscatores, perterriti discipuli putaverunt se phantasma videre. Accessit autem Jesus, et ait illis: Nolite timere, rgo sum. Tunc unus illorum Petrus ilio præsumptor et postea negator, post vero confessor et. amator: Si tu es, inquit, Domine, jube me venire ad te super aquas. Et Dominus: Veni, inquit. Descendit Petrus, et cœpit ambulare super mare plenus fiducia. Dum ambulat, trepidavit infirmitas, sed statim subvenit divinitas. Cœpit mergi; et exclamavit, Domine, pereo. Porrexit manum Dominus, erexit mergentem, confirmavit diffidentem, et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti (Matth. xiv, 25 31)? Videtis dilectissimi, quantum adjuvet fides, et quantum deprimat infidelitas. Si quis cnim veniens ad aquas Baptismi, fidc plenus est, sublevatur: si quis infidelis est, mergitur. Sed porrigat manum Dominus eliam infidelibus mergentibus, et plenam fidem operetur in cordibus. Audite adhuc, aquæ Saciamentum quid in vobis operabitur. Proponam figuram. ut ex- ea vobis veritas elucescat. Cum Ægyptii duris operibus populum premerent Hebræum, clarnor factus est populi inauribus Dei; et deprecati suut ut eos liberaret a dominatu gentis pessimæ. Missus est Moyses, qui eos ex Ægypti educeret servitute. Apud Pharaonem principcm iÆgyptiorum fidelissimus Dei famulus allegat Impera.

---

Augustine, Sermones Dubii. De Cataclysmo Sermo Ad Catechumenos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013g/stoa0040.stoa013g.opp-lat1.xml.
