# Sermones Dubii. De Cataclysmo Sermo Ad Catechumenos 7.51-75

Augustine, Sermones Dubii. De Cataclysmo Sermo Ad Catechumenos, 7.51 to 7.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-dubii-de-cataclysmo-sermo-ad-catechumenos/7.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-dubii-de-cataclysmo-sermo-ad-catechumenos/7.51

Per Prophetam: Tecum, inquit, principium in die virtutis tuæ. Principium Pater, principium Filius: ergo Pater et Filius principium sine ullo principio. Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus sanctorum ex utero generavit te (Psal. CIJ, 3): tanquam dii cret, ut sancti illuminarentur, processisti ex me. Nec fuit, dilectissimi, alia causa cur vel ipsa nomina Pairis et Filii et Spiritus sancti sejuncta viderentur, nisi ut sancti homines instrucrentur. Cæterum quod dictum est Moysi ah ipsa substantia Trinitatis. Ego sum qui sum; et, Sic dices, Qui est, misit me ( Exod, III, 14). Ergo ex utero in splendoribus sanctorum generatus est Filius. Sed ne hanc generationem carnaliter vel temporaliter acciperes factam, andi quomodo eum genuerit. Eructavit, inquit, cor meum Verbum (Psal. XLIV, 2). Joannes testis dicit: In principio erat Verbunt. DaMuS Pater dicit: Eructavit cor meum Verbum. Habacuc dicit: Ambulavit Verbum (Habac. III, 5, sec. LXX.) Audis Deum Verbum, et hoc esse in principio apud Deum, et Deum esse Verbum. Testimoniorum vox, et ipsius Triuitaiis unitas per totum mundum contra te clamat: et tu vclut canis rabidus contra totum mundum latras. Sed audi adhuc unde plenius convincaris, quod Trinitas unus Deus sit. Pa'ris vox est per Prophetam ad Fillum: In sp/endoribus sanctorum ex utero genui te. Patris vox est ad Isaiam prophetam de Spiritu Sancto: Spiritus sanctus, inquit, a me exiet. Et Filii vox cst in Evangelio ostendens in se Patrem esse, ct se in ipso, ubi ait: Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. xiv, 10). Filii vox est de Spiritu sancto, ostendens quia quomodo procedit ex Patre, ita, ex se ipso, ubi ait discipulis suis post resurrectionem: Accipite Spiritum sanctum. Et insufflavit in eis, ait Evangelista, Spiritum sanctum dans cis, ac dicens: Si cui remiseritis peccata, remittentur illi (I d.

---

Augustine, Sermones Dubii. De Cataclysmo Sermo Ad Catechumenos, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013g/stoa0040.stoa013g.opp-lat1.xml.
